Et ait: Si rex es, ut dicis, convenit te mihi esse prudentiorem; solve questionem! Ait Appollonius: Nec scias, me esse mentitum! Domus, que in terra resonat, unda est; hospes tacitus piscis est, qui cum domo sua currit. At illa:
Longa feror velox formose filia silve, |
Appollonius ait: Si licitum esset, ostendam tibi multa, que nescis, cum respondebo questionibus tuis; miror te tam tenera etate mirifica prudentia esse imbutam, namque arbor stipata catervis vias multas currens et vestigia nulla relinquens navis est. Et addit puella:
Per rotas et edes innoxius ille pertransit, |
Appollonius ait: Intrarem balneum, ubi hincinde flamme per tabulas surgunt; nuda domus, in qua nihil est, nudus hospes convenit et nudus sudabit. Cumque hec et similia dicerent, puella misit se super Appollonium et distractis manibus eum amplexebatur dicens ei: Exaudi vocem deprecantis, respice virginem, quia virum talem prudentem mori nefarium est. Si conjugem, quam desideras, deus ex sua gratia tibi restituat, si filiam salvam, quam defunctam dicis, invenire poteris, pre gaudio oportet te vivere. Appollonius, cum verba hec audisset, in iracundiam versus est, surrexit et puellam cum pede percussit. Impulsa vero cecidit virgo et genis ejus ruptis cepit sanguis effluere. Conturbata virgo cepit flere et dixit: O deus conditor celorum, vide afflictionem meam! Nata[1] sum inter fluctus et procellas maris, mater mea doloribus constricta defuncta est, et sepultura est ei negata in terris, ornata a patre meo et in loculo posita cum xx sisterciis auri mari tradita est; ego infelix Stranguilioni et Dionisiade impiisimis hominibus a patre meo sum tradita cum ornamentis et vestibus regalibus, et jussa sum a servis eorum occidi; tandem petivi, ut deum invocarem, antequam me occideret; mihi concessit; piratis supervenientibus rapta sum, et qui me occidere volebat, fugam petiit et in hunc locum deducta, et deus, quando ei placet, me reddat patri meo Appollonio. Appollonius audiens omnia hec signa certissima, exclamavit voce magna et ait: O domine misericors, qui conspicis celum et abyssum, et omnia secreta patefacis, benedictum sit nomen tuum! Cum hec dixisset, cecidit super am-
- ↑ Nata] orig. Natus.