Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/560

E Wikisource
Haec pagina emendata est
538

monoculum. Statim duos denarios ab eo petiit. Alter dare noluit, sed fugere proposuit. Sed janitor per capucium eum traxit, et ecce, nudato capite jam scabiosus apparuit. Statim tres denarios postulavit. Gibbosus hec videns, incepit ei resistere, nudatisque brachiis apparuit impetiginosus. Janitor vero quartum denarium postulavit. Cui defendenti cappam abstulit, et cadente illa herniosus apparuit; quintum quare denarium ab eo petiit, et sic contigit, quod qui unum de jure dare noluit, invitus quinque dedit.

Moralizacio. Carissimi, iste imperatur est dominus noster Jhesus Christus, janitor est prelatus aut discretus confessor, qui habet stare i. e. verba dei et ejus precepta promulgare in porta civitatis. Civitas ista est mundus, qui tantum unam portam intrandi habet scilicet ventrem, quia unus introitus[1] hominum et jumentorum; sed sunt multe porte ad exeundum, scilicet, aliqui moriuntur gladio, aliqui igne, aliqui subito, aliqui a bestiis, secundum diversitatem et mortis multiplicia genera. Sed antequam per portam mortis mundum istum exeat, oportet de necessitate, quod solvat janitori denarium, si aliquam maculam habeat. Per istum gibbosum, scabiosum etc. peccatorem intelligere congruit plenum vitiis et concupiscentiis, et precipue, qui in septem peccatis mortalibus est involutus, qui pro quolibet vitio unum denarium solvat; scilicet avarus largitatem, gulosus sobrietatem, luxuriosus castitatem et sic de ceteris peccatis ad contraria procede, quia de necessitate est, ut solvat hic vel alibi, et quod potest una die solvi, vix alibi per annum poterit. Redde ergo que debes, et secure poteris transire per portam clarissimam ad vitam eternam. Quod etc.




Cap. 158.

[134] De perpetuitate anime.

Rome inventum est corpus incorruptum altius muro civitatis cum istis versibus: Filius Evandri, Pallas quem lancea curvi Militis occidit, morte sua jacet. Lucerna ardens erat ad caput ejus, que nec liquore nec flatu exstingui poterat, donec subter flammam foramine facto cum acu aer fuisset immissus; vulnus autem gigantis quatuor pedum fuit et dimidii. Qui post eversionem Troje occisus jacuerat per duo milia annorum ducentos et quadringenta.

Carissimi, gigas iste est primus pater noster Adam, qui erat plasmatus et non corruptus nisi per peccatum. Iste erat altior muro

  1. introitus] orig. exitus.