Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/561

E Wikisource
Haec pagina emendata est
539

civitatis, que mundus iste dicitur, altior enim erat, quia teste psalmista omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Iste erat graviter vulneratus, quando contra dei preceptum de fructu ligni vetiti comedit; non tamen ipse vulneratus, sed et totum genus humanum vulnere perditionis profundissimo laceratum erat, ita quod nec in celo nec in terra nec inter angelos nec inter homines inventus est aliquis, qui poterat illud curare, donec filius dei de regalibus sedibus ad ima nostre mortalitatis descendens venerat, qui per passionis sue sanguinem roseum vulnus humani generis atrocissimum perfecte curavit. Lucerna ardens ad caput, que nec liquore nec flatu exstingui poterat, est pena infernalis, in qua divina visione carebat per quatuor milia annorum, que nec liquore i. e. oracione alicujus sancti nec flatu i. e. jejunio poterat eum ab ista pena liberare nec exstinguere, donec flamma i. e. divina misericordia cum acu acerbissime passionis ex ejus virtute anima cum dignitate descendit ad inferos et eum secum ad paradisi gaudia perduxit, ubi eternaliter clara visione dei perfrui poterit, nisi peccatis se voluntarie subjiciens subjacere penis velit.




Cap. 159.

De inventione vinearum.

Josephus in libro de causis rerum naturalium refert, quod [Noe] invenit vitem silvestrem, id est labruscam a labris terre et viarum dictam. Que cum esset amara, tulit sanguinem quatuor animalium scilicet leonis, agni, porci et simee, quo terre mixto fecit fimum, quem ad radices labruscarum posuit. Sic ergo vinum eorum sanguine est dulceatum. Quo facto Noe postea de vino inebriabatur, et nudatus jacens a filio juniori [134b] derisus, qui omnibus filiis ejus congregatis dixit, se ideo sanguinem dictorum animalium posuisse hominibus pro doctrina.

Carissimi, per vinum multi facti sunt leones per iram, nec illo tempore habent discretionem, aliqui agni per verecundiam, aliqui sunt simee per curiositatem assumptam ineptamque leticiam; nam simea omnia coram se facta eciam facere proponit, sed destruit. Quam si capere volueris, plumbeos calceos habeas, et dum te illos exuentem induentemque conspexerit et fortiter ligantem, similiter facit; que, cum currere temptat, torquetur gravedine et capitur; quod de multis hominibus est simile, qui dum singula temptant in ebrietatibus, vix aliqua perficiunt, sed sicut simea destruunt et confundunt.