bello speciali eam obtinuit et cum magno honore illam desponsavit. Tercia nocte post gallicantum de lecto surrexit, intime firmamentum vidit, in quo clare dominum nostrum Ihesum Christum inter stellas respexit ei dicentem: Guido, Guido, sicut bella sepius commisisti pro amore unius puelle, tempus est, ut pro meo amore ammodo studeas viriliter contra inimicos meos pugnare! Hiis dictis evanuit Ihesus Christus. Ille intellexit, quod voluntas dei esset, ut ad terram sanctam pergeret et Christum de infidelibus vindicaret. Ait uxori sue: Credo, quod jam a me concepisti infantem. Nutrias, quousque venero, quia ad terram sanctam pergere volo. Illa hec audiens quasi furibunda de lecto surrexit, pugionem ad caput lecti accepit et dixit: O domine mi, semper te dilexi et tantum pro tuo amore exspectavi, quousque fuero tibi in matrimonio copulata, ut committeres multa bella, ut per totum mundum fama tua esset divulgata; jam concepi et modo velis a me separari? Prius me ipsam cum ista pugione volo occidere. Ille surrexit et pugionem ex manibus ejus accepit et ait: Carissima, paveo verba; votum deo feci terram sanctam visitare. Jam est tempus [plus] acceptabile votum meum implere, quam in senectute; sustineas, quia deo volente cito redibo. Illa de verbis [147b] ejus confortata anulum ei tradidit et ait: Accipe istum anulum; quotiens illum respexeris in peregrinacione tua, memoriam mei habebis, et ego usque ad reditum tuum patienter sustineam. Miles valefecit ei, militem Tyrium cum eo accepit, illa vero multis diebus planxit nec consolari poterat. Cum tempus advenit, filium pulcherrimum peperit et eum tenerrime nutrivit. Guido et Tyrius multa regna transierunt et plurima bella pro Christi amore commiserunt. Tandem regnum Dacie per infideles erat destructum. Ait Guido socio suo: Carissime, ad illud regnum pergere debes et regem contra infideles totis viribus juvare, quia Christianus est; ego vero terram sanctam intrabo et contra Christi inimicos pugnabo et per te redibo, et sic Angliam intrabimus cum gaudio. Ait Tyrius: Quid tibi, placet et mihi. Regnum illud intrabo, et si vivus fueris, per me redeas, ut ad patriam nostram intrare poterimus. At ille: Fideliter tibi promitto. Osculati sunt invicem et in separacione amare flebant. Guido terram sanctam intravit et Tyrius Daciam. Guido plurima bella contra Sarazenos et paganos commisit et in omni bello victoriam obtinuit, unde fama ejus per totum mundum volabat; Tyrius vero similiter omnes infideles de regno Dacie expulit, multa bella commisit et victoriam ipse obtinuit; rex vero eum super omnes dilexit et honoravit et ab omni populo est intantum dilectus, quod rex eum ditavit. Erat tunc in
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/586
Appearance