Moralizacio. [152] Carissimi, iste imperator potest dici quilibet bonus Christianus et vir ecclesiasticus, sicut est bonus prelatus, qui habet continuo venari circa salutem animarum, unde oportet quod transeat per silvam. Ista silva mundus dicitur, in quo invenit serpentem ligatum. Serpens est diabolus, qui per Christi passionem intantum est ligatus, quod nihil potuit nisi permissive, hoc est inquantum homo, qui est libere voluntatis, eum temptare permittit et ei consentit. Miser vero homo non premeditans de futuris, solvit diabolum et in sinum suum ponit, quotiens in peccato mortali jacet et in eo delectatur. Quid ergo facit diabolus? Certe projicit venenum in corde illius hominis; venenum diaboli est, peccatum peccato addere, et malum malo cumulare. Isto veneno plures hodiernis temporibus inficiuntur. Quidam cum sunt in peccato luxurie, non solum apud se incontinentes sunt, sed et alios malo exemplo ad simile peccatum inducunt. Alii venenum illud pessimum a faucibus diaboli diffusum detractionis scilicet ita habundanter recipiunt, quod cum seipsos intoxicatos conspiciunt, non ad clamorem alicujus adjutorii per confessionem vociferant, sed ut alii ad venenum hoc hauriendum ac aliis ministrandum alterius accedant. De istis detractoribus psalmista ait: Venenum aspidum sub labiis eorum. Item alibi: Lingua eorum gladius acutus. Istud venenum est ita detestabile, quod vix aliquod malum veneno detractionis comparari potest, unde Ambrosius ait: Deteriores enim sunt, qui bonam famam aliis surripiunt, quam qui bona eorum violenter rapiunt; bona autem possunt eis restituere, famam autem nunquam; melius enim est nomen bonum, quam unguenta preciosa. Inimicus ergo noster diabolus peccati venenum semper in nobis fundere studet, quia natura sua mala est, et ergo bonum facere non potest, et inimicicie sunt inter diabolum et hominem ab inicio; sed peccator diabolum ligatum solvit, quando peccatum immissum per temptationem opere perficit; solucione facta inimicum suum in gremio fovet, quando peccatum continuatur et peccator per consuetudinem in eo manet, quod grave est, et ad ultimum in desperacionis baratrum immergit et subducit. Pastores, qui istum serpentem ligabant, sunt prophete, patriarche, apostoli et alii moderni ecclesie doctores et predicatores, qui eum vinculo lingue eorum ita ligant, quod potestatem nullam exercere [152b] potest, et per vitam sanctam et opera misericordie et cum dominica oracione potestatem ei omnes subtrahunt. Sed miser homo, qui non timet deum, contra diabolum non pugnat nec eum ligat, sed et potius eum solvat peccata mortalia committendo, et in gremium eum recipiens fovet, et tunc est
Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/595
Appearance