Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/596

E Wikisource
Haec pagina emendata est
574

plenus veneno peccati in corpore et anima. Si ergo desideras liberari, voca ad te philosophum i. e. discretum confessorem, qui habet judicare inter te et diabolum, qui scit discernere inter lepram et non lepram, inter peccata et peccatorum genera, cui pandas cor tuum. Sed nullus poterit judicare, nisi prius diabolus sit ligatus. Et quomodo debet ligari? Certe triplici catena, scilicet contritionis, confessionis et satisfactionis, quia teste Psalmista cor contritum et humiliatum deus non despicies, quia non vult mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat. Propterea peccator hanc triplicem catenam, quotienscunque sibi aliquod peccatum objicitur, ad collum diaboli debet extendere et eum sic ad desistendum compellere. Adversarius iste, qui tanquam leo rugiens circuit nos, querens quem devoret; ideo humano generi adversatur, quia locum unde ipse cum sociis suis per peccatum cecidit, ut peccatis renovatis homo similiter eundem amitteret et gratiam celestium non obtineret. Quare omnia peccata quanquam minima et per confessionem non deleta ad faciem nobis ostendet in extremis. Propterea hujus cathene capiamus partem secundam et ad collum ejus ligemus, ut sic vinctum ducere poterimus per confessionem, qui in nostram perpetuam laborat confusionem. Tunc confessor dabit nobis remedium salubre de tercia parte istius catene scilicet penitentie ac satisfactionis et dicet: Jam liberatus es a diabolo. Vade in pace, hoc est noli amplius peccare! Rogemus ergo etc.




Cap. 175.

De diversitate et mirabilibus mundi cum expositione inclusa.

Plinius narrat, quod aliqui homines sunt canina capita habentes, qui cum latratu loquuntur et vestiuntur pellibus animalium. Tales significant predicatores, qui omnes animalium pellibus debent vestiri i. e. aspera penitentia propter bonum exemplum aliis dandum indui. Item, in India sunt quidam homines, qui tantum unum oculum super nasum habent in fronte et carnes animalium comedunt. Isti designant homines, qui tantum habent oculum rationis, scilicet quo in fronte utuntur et non voluntate. In Libia sunt alique femine sine capite, os et oculos [153] habentes in pectore. Tales designant homines, qui volunt humiliter obedire ex corde, non habentes pectora levia, et quicquid extrinsecus faciendum est in opere, prius bene deliberant in corde. In Oriente contra paradisum sunt homines nihil comedentes, quia os tam modicum habent, ut calamo potum sumant. De odore