Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/597

E Wikisource
Haec pagina emendata est
575

pomorum et florum vivunt, ex odore malo subito moriuntur. Isti designant claustrales, qui precipue contra cibum et potum debent sobrii esse, et hoc est modicum os habere et cum calamo i. e. cum discrecione sumere cibum. Tales debent ex odore pomorum et florum i. e. preceptorum et bonarum virtutum spiritualiter vivere, et sic aliis modum vivendi in castitate et parsimonia prebere; sed de odore malo i. e. peccato cito moriuntur, quia quam cito peccatum perpetratur, homo Christo moritur. Item ibidem sunt homines sine naso facie plena, et quicquid vident hoc totum bonum putant. Tales designant stultos sine naso discrecionis, ita quod totum eis bonum esse videtur, quod vident et ipsi faciunt. Sunt et ibidem homines habentes nasum et labium inferius tam longum, quod totam faciem cooperiunt dormientes. Tales designant justos, qui habent inferius scilicet ad mundum magnum labium considerationis, attendentes mundi vanitatem detractionis et mendacii; tamen per labium custodie protegant totam faciem i. e. totam vitam per jugem meditationem ne in peccatis dormiant. In Sichia sunt homines habentes tam magnas aures, ut tegant per illas totum corpus. Hii designant illos, qui libenter audiunt verbum dei, per quod possunt animam et corpus a peccatis custodire. Item aliqui sunt, qui ut pecora ambulant, et signant illos, qui nec deum nec sanctos ejus honorant, sed ut pecora et jumenta irracionalia de peccato in peccatum ambulant, contra quos dicit Psalmista: Nolite fieri sicut equus et mulus etc. Item aliqui homines sunt cornuti naso brevi, pedibus caprinis. Tales sunt superbi, qui in omni loco cornua superbie ostendunt, et habent parvum nasum discretionis ad salutem propriam, sed habent pedes caprinos currendo ad luxuriam; caprea enim velocissimi cursus est et ad ascensum prona. Applica ad superbos! In Ethiopia sunt homines, tantum unum pedem habentes, tante tamen velocitatis sunt, ut bestias currendo insequantur. Hii sunt illi, qui habent tantum unum pedem perfectionis erga deum et [153b] proximum, scilicet pedem caritatis. Tales sunt veloces versus regnum celeste. In India sunt Pigmei duorum cubitorum in longitudine, equitantes super hircos et cum gruibus preliantes. Hii designant illos, qui parvi sunt in longitudine bone vite, inchoantes sed non perseverantes et non viriliter contra grues i. e. vitiorum sordes pugnant. In India eciam sunt aliqui homines sex manus habentes, nudi et pilosi in flumine morantes. Homines cum sex manibus designant studiosos, qui laborant, ut vitam eternam obtineant. Psalmista: Anima mea in manibus meis semper. Per homines nudos intelliguntur peccatores virtutibus spoliati, qui moran-