Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/610

E Wikisource
Haec pagina emendata est

APPENDIX.



182, germ. 11.

Narratur quod quidam imperator nobilis habuit filiam pulcram sibi similem, quam commisit seneschalco suo custodiendam et peregre profectus est. Promisit senescalco magnum honorem si bene eam custodiret usque ad reditum suum. At ille oblitus est precepto domini sui, tractavit eam male, intantum quod misera facta est et totam pulcritudinem amisit. Post modicum tempus misit imperator nuncios seneschalco pro filia sua sibi reddenda; non reddidit; tandem peremptorie citatus est. Vocavit tres amicos in quibus confidebat; unum quem plus quam se diligebat, alium quem tantum sicut seipsum, et tercium modicum. Querens ab eis consilium, quomodo responderet in conspectu domini sui. Dixit primus, quod duceret eum ad exitum domus. Alter dixit, quod duceret eum ante domum et pro illo responderet. Sed tercius statim fecit puellam lavari et ungentis optimis inungi et preciosis vestimentis indui, ita quod nulla penitus macula in ea appareret; et sic factum est.

Reductio. Karissimi, imperator iste est filius domini; filia est anima; senescalcus est caro, per quam anima fit sepe misera; nuncii varie infirmitates, que vocant animam peremptorie, quando infirmatum ad mortem. Primus amicus sunt possessiones, que ducunt illum ad exitum mortis, secundus amicus filii et parentes, qui conducunt eum ad portam sepulcri, tercius amicus elemosina, que unguit et lavat hominem atque mundat et ducit eum ante suum judicem et pro eo respondet, ut bene evadat. Studeas ergo omni conamine nos a peccatis lavare et per consequens vitam eternam obtinere.