Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/611

E Wikisource
Haec pagina emendata est
589


183, germ. 15.

Refert Saturnus quod Dyogenes ita erat in paupertate positas, quod dolium habuit pro domo, cujus hostium ad solem semper dirigebat. Ad quem in sole existente cum rex Alexander accessisset ad eum et dixit ei, quod peteret ab eo quidquid ei placeret. At ille: Vellem pre ceteris ut non stares inter me et solem, et sic Alexander, qui omnes naciones vicit, ab illo paupere victus est.

Reduccio. Karissimi, per istum pauperem intelligitur quilibet nostrum, quia dicit psalmista: Pauperes facti sumus nimis. Dolium est vita nostra presens, nam sicut dolium est versatile de loco ad locum, sic vita nostra presens de statu ad statum. Nunc homo tristatur, nunc vero letatur, nunc infirmatur. Unde in isto dolio sedentes i. e. in vita presenti semper debemus ad cristum, qui est sol justicie, verti. Alexander magnus, qui querit si aliquid velimus habere, est dyabolus, qui nobis ostendit mundi vanitatem, nobis offert sua jochalia, a quo hoc solum debemus petere, ne stet inter nos et solem, qui non permittit quod in eo est quod sol, i. e. det nobis lucem gracie sue. Sed sepe ponit aliquid temporale inter nos et solem, i. e. deum, quod separamur ab eo. Amoveamur ergo omne impedimentum inter nos et deum, ut oculos nostros ad eum dirigamus et ipse properabit viam nostram. Quod ipse prestare etc.




184, germ. 16.

Refert Valerius libro tercio quod puer nobilis, Alexandro sacrificanti assistens, errepto thuribulo carbo ardens in brachium dilapsus est. Et licet ureretur ita quod odor ad circumstantes venisset, brachium tamen immobile tenuit, ne sacrificium impediret. Alexander vero eum cremari permisit, sic volens puerum experiri.

Reduccio. Karissimi, per istum Alexandrum, qui omnes vicit naciones, intelligitur Cristus, qui contra dyabolum et mundum victoriam obtinuit sicut ipsemet dicit: Confidite, quia ego vici mundum. Optimum sacrificium fecit, dum pro nobis mori voluit. Puer assistens Alexandro sacrificanti est quilibet nostrum, quia sacrificium bonorum operum offerre debemus illi, qui se pro nobis optulit. Psalmista: Sacrificate sacrificium justicie. Carbo ardens cadit super nos, dum dyabolus aliqua temptacione nititur bona opera nostra impedire. Est enim temptacio quasi ignis. Psalmista: Igne me examinasti etc. Sed