Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/613

E Wikisource
Haec pagina emendata est
591

campanam ligneam in manu sua habebat. Cum vero aliqua regio nitebatur Romanis insidias aliquas imponere, statim ymago ejusdem regionis campanam suam pulsavit et miles exivit in equo eneo in summitate predicti pallacii, hastam vibravit et predictam regionem inspexit. Et ab instanti Romani hoc videntes se armaverunt et predictam regionem expugnaverunt.

Mistice. Ista civitas est corpus humanum, quod quinque portas sive exitus habet i. e. quinque sensus; in hac civitate construitur nobile pallacium i. e. anima racionalis, in cujus medio stat quelibet ymago, aureum pomum habens in manu sua. Ista est similitudo, quam anima habet cum deo, ergo bene aurea dicitur. Tria enim regna sunt, que nituntur pallacium destruere, id est corpus et animam ad infernum trahere, quia semper impugnant illud. Et sunt tria regna tres inimici hominis, scilicet caro, mundus et dyabolus. Et iste regiones tres sunt ymagines; ymago mundi est cupiditas, ymago carnis est voluptas, ymago dyaboli est superbia. De quibus dicitur: Omne quod est in mundo, per illo dampnatur. Cum ergo homo considerat, quod isti tres inimici corpus et animam volunt perdere, et sic ymago i. e. racio debet campanam pulsare et viriliter contra eos pugnare, ne fraudulenter se subjiciat suggestionibus.




187, germ. 22.

Erat quidam imperator qui habuit unicam filiam caram, cui edificavit unum palacium pulchrum, in quo manebat, adjungens ei unam pedissequam sive nutricem. Nutrix vero semper in palacio cum filia regis manebat. Habebat tamen nuncios discurrentes, qui quidquid foris agebatur, referebant quantocunque occulta, propter que filia regis cum nutrice sepius tam regi quam aliis displicebat.

Reduccio. Karissimi, rex iste est deus, filia ejus tam cara est anima, palacium edificatum corpus ex electis. Nutrix est cor. Si nutrix bona, et puer bonus. Nuncii sunt aures et lingua, unde loquitur Salom.: Est tempus loquendi et tempus tacendi. Tempus tacendi est in die judicii quando peccator obmutescit, quia contra eum loquitur consciencia, clamabunt elementa, crux Cristi personabit et Cristi vulnera allegabit. Tria tempora describit, sc. flendi, loquendi, ridendi. Primum sc. flendi quadragesima, ridendi pascha, sed nunc loquendi. Sed quid loqui debemus coram domino, sc. in confessione et oracione? Item tres sapientes, requisiti quid forcius esset, unus