Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/612

E Wikisource
Haec pagina emendata est
590

ad modum pueri brachium immobile tenere debemus. Per brachium intelligitur fortitudo animi, que in nobis debet esse, ne sacrificium bonorum operum impediatur. Sed Alexander, i. e. Cristus verus dominator mundi, ignem cremare, i. e. diucius nos temptari permittit, ut perseveranciam nostram experiatur et coronam vite largiatur.




185, germ. 17.

Dicit Plinius, quod est quedam arbor in Indea cujus flores fructus dulcem habent odorem, et juxta arborem manebat quidam serpens, qui vocabatur jaculus. Hic odorem arboris ut destrueret ad radicem arboris veniens eam intoxicavit. Quod videns ortolanos illius patrie tiriacas accepit et in quadam virga summitati illios arboris infudit, que cito expulit venenum a radice infecta et arborem sterilem factam fructificare fecit.

Reduccio. Karissimi, per istum arborem intelligi potest homo. Fructus hujus arboris sunt opera bona. Matth.: A fructibus eorum cognoscitis. Fructus dulces protulit hec arbor ante peccatum, ita quod potuit illud dicere Sap.: Flores mei fructus honoris etc. Hos fructus serpens antiquus sustinere non potuit, sed venenum posuit in radice, dum peccatum posuit in primo parente. Sic infecta fuit arbor, ita quod fructum dulcem proferre non potuit, quia per nulla opera quantumcunque meritoria homo celum ingredi poterat. Sed sapiens ortulanus, pater celestis tiriacam infudit in una virga hujus arboris. Hec virga est virgo Maria, de qua dicit Ysai: Egredietur virga de radice etc. In hac virga posita fuit tyriaca, quando filius dei missus est a patre in uterum virginis et quando de virgine natus est Cristus. Venenum peccati a genere humano sua virtute expulit, et sic arbor ista, mediante tyriaca ista, suam dulcedinem recuperavit et per consequens nobis vitam eternam dedit.




186, germ. 18.

Reffert Allexander philosophus de naturis rerum, quod virgilius in civitate Romana nobile construxit pallacium, in cujus medio pallacii stetit ymago, que dea Romana vocabatur. Tenebat enim pomum aureum in manu sua. Per circulum pallacii erant ymagines cujuslibet regionis, que subjecte erant Romano imperio, et quelibet ymago