Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/622

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

600

usque ad horaiin pvandii et ipse me instaiiter rogavit ut secum cibum sumerem, quod et feci, et tinito prandio dixit michi, quod stulte agerem quod sine patre et raatre per viam equitarem. Ait imperator: sapiens erat ille miles, ipse sapienter dixit tibi. Patrem et matrem vocavit vinum et panem et alia necessaria que in via habere deberes, sicut ipse fecit. Ait rex: Audi, doraine, aliud mirabile. Quando de me recedere volebat, satis humiliter liceuciam recedendi quesivit; unde ab eo quesivi quo proponeret ire, respondit michi in hac verba: Hodie sunt septem anni quod rethe unum dimisi in quodam loco; vadam et videbo si rethe integrum et non fractum nec divisum, et si sic, erit raichi predilectum. Si vero piscem accepit vel et fractum in aliqua parte, in eodem loco illud dimittam et recedam. Imperator cum hoc audisset alta voce clamavit: Heii raichi, rethe illud est filia mea predilectal Intra et vide quid faciat et ut ad me veniat. Servi qui ante imperatorem stabant camerara puelle intrabant et eam mi- nime invenerunt, quia die preterita cum milite recesserat. Servi do- mino imperatori nunciabant. Ait imperator regi: Ecce rex miles ille decepit me et te. Quere ergo tibi aliara uxorem, quia ea defraudatus es. Rex vero tristis recessit, miles vero in uxorem eam duxit et ambo in bona pace vixeruut.

Reduccio. Karissimi, iste imperator est pater celestis, qui illam unicam filiam habet, i. e. animam ad ejus similitudinem creatam, que est pulchra ac generosa per baptismum lota. Miles iste, qui eam diligit, est dominus noster Ihesus Cristus, qui animam mundam desponsare intendit. Osee 1 1 : desponsabo michi eara in fide. Anima dedit fidem Cristo in baptismo quando dixit: Abrenuncio dyabolo et omnibus pompis ejus. Unde railes dominus noster convenit nobiscum, ut ei fideles simus per septem annos i. e. quamdiu sumus in hoc mortali corpore, quousque ipse veniat de terra sancta, i. e. in die judicii, et si integri fuerimus sc. per peccatum non divisi, ducet nos ad eteruum gaudiura. Rex vero qui interius venit, ut filiam impera- toris habeat, est dyabolus, qui toto conamine laborat, ut animam in matrimouio suo habeat. Quid facit? Induit te purpura et pallio, hoc est augelicam illam naturam habebat spleudidam et excellentera, sed venit pluvia superbie et omnia vestiraenta, i. e. dignitatem, excellencie confundebat et euni in iufernum retrusit. Et quare hoc? Quia non habebat pallium cum capucio. Pallium illud quod operit totura corpus, designat caritatem; sicut dicit Apostolus: Caritas operit multitudinem peccatorum. Capucium quod caput tegit signat firmam fidem in deura. Istis duobus carebat dyabolus et ideo cecidit. Si ergo nos volumus