Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/627

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

605

testatem haheret ubicuni(iue vellet in toto corpore meo tantum pon- dus tle carnibus meis abscidere. Quindena jam transiit de conven- cione, propter nimium amorem quem habeo ad te oblitus fui et hec est causa dohiris mei. At ilia: Noli tantum contristari, ad illum perge et pecuniam ejus ei duplica. Si vero ei nou placuerit, quere quidquid ei placeat et hoc ego tibi dabo. Miles hoc audiens ad mer- catorem perrexit et eum satis honorilice salutavit, dixitque ei: Do- mine, diem meum non tenui, igitur graviter deliqui et pro delicto tibi pecuniam duplicabo. Ait mercator: Karissime, scire debes quod convencionem meam servare volo, quam per literas es michi obliga- tus. Qui ait: Si ergo ad hoc non vis assentire, pete a me quantum volueris et optinebis. Ait mercator: Quid verba multiplicias? Jam dixi tibi, crede michi, convencionem asscriptam iuter nos habere volo. Statim fecit eum capi et ad judicium duci. Lex autem erat, quod sicut homo voluntarie se obligaret, ita et judicium reciperet. Interim puella exploratores habebat, quomodo de araasio suo tractaretur. Ex- ploratores revertentes nunciaverunt ei quod ad judicium ductus fuerit; puella hoc audiens ait intra se: Si ille morietur, ego ero rea; nou fiet ita. Statim crines capiti sui perscidit ad modum viri, restes mu- lieris mutavit et sicut vir per omnia se preparavit asceudensque dextrarium ad judicium equitavit. Cum autem judex eam vidisset, noticiam ejus in nullo habebat, quia credebat eam esse virum. Et dixit ei: Karissime, unde venis? Que ait: De partibus marinis venio a causa per istam civitatem transitum feci et a viris fide dignis audivi quod quidam miles hic inter vos per quendam mercatorem male sit tractatus et ideo judicium intravi ut militem a morte libe- rarem. Ait judex: Karissime, illum juvare non potes, quia lex hujus regni dictat, qviod sicut homo se voluntarie obligaverit, sic sine con- tradiccione judicium recipiat, si convencionem non impleverit. Miles iste convenit cum mercatore illo pro quadam summa pecunie quod si non solveret die statuto habeat potestatem plenariam iu toto cor- pore ubicumque ei placuerit, tantum pondus quantum sit de pecunia abscidere et ideo hoc nullo modo potest fieri nisi occidatur. At illa: Domine, si mercator hoc tantum concederet, ut vita ejus redimi posset numquid tibi placeret. Qui ait: Peroptime. Convefsa puella ad mercatorem ait: Care, quid prodest tibi, si occidatur ille? Nonne melius est tibi, aurum et argentum recipere pro eo pro tua volun- tate, quam mortem ejus videre? Ait mercator: Bone domine, si posses michi totum imperium dare, vitam ejus non concederem. Que ait: bone mercator, ex quo judex vitam ejus desiderat, fac tu similiter.