Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/632

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

610

curant munera quara juste judicare, unde: Acceperunt munera et perverterunt judicia. Isti duo filii nullomodo possunt arbnrem crucis possidere nec fructum ejus giistare. Fruetus enim illius arboris est vita eterna. Per tercium filium designantur Christiani siraplices, quo- rum sanguis non potest deleri, quia quam plura mala et adversa propter deum sustinuerunt, unde: Et beati qui persecucionem pa- ciuntur etc. Eciam dicitur: Beati pacifici quia aliquam superbie, avaricie, luxurie aut ceterorum peccatorum radicem delent per pa- cienciam et penitenciam, quia si deo firmiter adhereut, arborem i. e. sanctam crucem possident, et sic tercio filio i. e. Cristi fidelibus datur arbor i. e. sancta crux in defendiculum et sustentaculum contra omnia adversa, unde canit sancta ecclesia: Per signum sancte crucis de inimicis nostris libera nos, deus noster.

197, app. 1.

Legitur in vitas patrum quod quatuor heremite querebant inter se, quod quilibet diceret suam nobilissimam virtutem. Primus dicebat quod multum esset humilis ut sibi videretur, 2"' dixit quod esset paciens, 3"' dixit quod libenter audiret verbum dei, 4'"^ dixit quod libenter oraret. Isti quatuor oraverunt coucorditer deum ut deus eis manifestaret quis illorum esset sanctior, et audierunt vocem dicentem eis: primus ex vobis me capit, ^**'" me tenet, 3'" me ligat, 4"' me ducit quo vult, et sic quilibet me tenet in loco suo per suam virtutem.

198, app. 2.

Allexander magnus pori regis [Indorum] curiam intravit in forma militis simpiicis explorando ejus potestatem et statum. porus rex putaus allexandrum militem esse simplicem eum honorifice suscepit. Allexander vero sub anthiochi nomine cujuslibet fercula vasa aurea argentea clam et furtive occultavit et in synu servavit tamquam essent sua. Accusatus est enim ad porum regem et presentatus, qui dixit: Cur talia in curia perpetrasti? Cui respondit: domine, ego audiens maximam famam tuam super famam allexandri in milicia et ego eciam simplex miles ad te veni ut tamquam meliorem tibi assisterem et non sibi; et est lex in curia allexandri ut omnes milites iu mensa ejus sedentes omnia vasa aurea et argentea sibi cum cibis apportata deferant tamquam propria; te non minorem eo cernens eandem con-