600
facto dixit lex illis tribus tVatribus: Ubi est pater vester sepultus? Ac illi indicantes locum rex vero fecit patreni extumulare et unum os de corpore ejus extrahere et iterato eiim sepelire. Hoc facto vo- cavit servos suos et ayt: Accipite os illius regis mortui et in san- guinem primogeniti intiuite ut suniat de sanguiue inquantum potest. Hoc facto illud os ad solem posuerunt ut sanguis firmiter et fortiter adhereret ossi. Cum autem os exsiccatum esset et crueutatum appa- re[re]t, tunc precepit rex ut lavaretur; statim cum lotum fuisset sanguis evanuit et os in suo colore permansit. Tunc ait rex secundo tilio ut primo, qui eciam sanguine minutus' est, et os patris in san- guine involutum est et m sole positum et desiccatum et os illud lavaretur sanguis iterum evanuit et os in suo colore perraansit ut prius. Hoc audiens rex ait juniori filio: Oportet te minuere sicut et fratres tui, quod factum est; et cum os patris in sanguine positum fuisset et in sole desiccatum, et cum os illud lavaretur sicut prius, tamen propter locionem et fricacionem non potuerunt sanguinem evellere neque separare quin os esset cruentatum. Quo viso ait rex: Tu es vere ejus legittimus, nam sanguis tuus ex osse isto processit; fratres autem tui sunt non legittimi sed ex adulterio nati. Do ergo tibi predictam arborem in hereditatem ad possidendum; et omnis populus laudabat sapienciam regis, qui in tautum sapienter judicasset istos tres fratres.
Mifitice. iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, qui pugnavit contra regem Egipti i. e. contra ipsum dyabolum, et omnia in guerra expendidit. Unde dicit scriptura: Volucres nidos habent, vulpes foveas, filius autem hominis i. e. Marie non habet ubi caput suum reclinet, quia iste imperator nichil retinuit nisi arborem i. e. sanctam crucem, et quicunque gustaverit de fructu illius arboris i. e. quicunque passionem Cristi in memoria et in mente habuerit, quo- cunque morbo egrotaverit sanitatem recipiat per veram penitenciam et confessionem et contricionem cordis excepta lepra i. e. desperacione de misericordia dei que dicitur esse peccatum in spiritum sanctum ; ergo non salvabitur nec hic nec in futuro. Per tres filios designantur tria genera hominum: per primum scil. primogenitum designantur potentes et divites quibus datur hic sub et super scil. in aere et in terra, quia omnia subjacent eis propter divicias quia illis venit aliqua superbia et luxuria que totura delet, ita quod lotum non habet nec penitenciam in talibus nec justicia quia multi dicunt: Si taliter semper vivere scirera ad gaudium aliud me non declinarem. Per secundum filium intelliguntur judices tam seculares quam spirituales, qui plus
Oesterley, Gesta Romanorum. 39