Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/640

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

618

de futuris. Ideo dicitur in primo versu: Peccavi, cessare volo etc. Secuudura opus est libenter satis lacere in quantum potest, Ideo 2"' versusdicit: penitentia me libenter affligam. Tercium est de dei mi- sericordia plene confidere, Ideo in tercio versu: Totara spera etc. Quarto oportet opus pietatis exercere, Ideo 4'"* versus dicit: exercere volo etc. Quiuto oportet liomines in bono perseverare quia sola per- severancia coronat ut dicit dominus iu ewangelio: Qui perseveraverit in finem salvus erit. Et boc designatur per ultimum versum sc. in vita bona perseverabo.

208, app. 12.

Refert titus livius quod inventa fuerat mensa aurea et consultus appollo cui dari deberet, respondit quod sapienciori. Propter quod data fuit philosopho dicto tales. Iste autem tales ex humilitate misit eam biaci, bias alteri et sic usque ad septimum sapientem grecorum sc. salomonem qui in ea pinxit ymaginem humilitatis et posuit eam in templum apollonis. Ymago autem humilitatis habuit caput incli- natum in sigiium quod humilia respicit. Manus ymaginis fustiebantur duabus alis, pedes duabus alis et pectus una ala. In ala dextre ma- nus erat iste versus scriptus: Sum caro despecta cutis hispida cor- pore tecta. In ala sinistre manus erat iste versus: Conscie deploro veniam mihi cuius oro. In ala dextre pedis erat iste versus: Sum mens inculta desipit errat adulta. In alterius pedis ala scriptus erat versus : Sum pia dulcis ero veniam non judicium spero. In ala pectoris scriptus erat iste versus : Sic sum depicta cito persequar hec pia dicta.

Ad proiwsitum. Vera hurailitas habet quinque bonas condiciones. Prima est quod vere humilis reputat se vilem coram omnibus sicud david ad saulem: quid persequeris res israel canem mortuum et pulicem vivum. lu cujus signum scribebatur primus versus: Sum caro etc. Secunda condicio vere humilis peccata deplorat veniam exhortans cum publicano qui percussit pectus dicens: propicius esto michi peccatori. ;V condicio vere humilis reputat se exulem et par- vum sicud Jeremias dicit A a a domine deus nescio loqui quia puer ego sum, et notat ille versus: Sura mens inculta. Quarta condicio est bona operacio quoad proximos ideo dicitur: sum pius etc. Quinta condicio prompta obediencia ut beata virgo dicens: Ecce ancilla do- mini etc. Ideo in 5" versu dicitur: Cito persequar i. e. complebo hec pia dicta.