Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/641

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

619

209, app. 13.

Idem tytus livius scribit deam fortune sic depictam. Erat ymago mulieris habens faciem biuam. unam obscuram et aliam claram et utraque facies pingebatur ceca. Hec ymag;o sedebat in curru quara trahebant tres equi. Prinnis e^iuus habebat ricinum : Amor mundi excecat cor hominis quia nescio diem mortis nec extremi examinis. 2"* equus sic dixit: fortuna mundi refiuit et defluit et nisi precavea- tur finaliter decipit. Tercius equus sic inquit: fortuna mundi fallax esse dinoscitur quia promittit leticiam et inducit tristiciam.

Moralitas. Prosperitas mundi ceca est quia ita subito fatuo ut sapicnti, ignobili ut nobili contingat. Hec semper est instabilis ut immago dicta depingat. En ego fortuna si starem forte sub una et non mutarer, tunc non fortuna vocarer. Noli fortune confidere quia in momento in aere revertitur, cenica ad lucillum.

210, app. 14.

Quidam rex habuit tres filios et unum lapidem pretiosum. Hii inter se certaverunt, unum autem filium pre ceteris dilexit. Unde fecit fieri tres annulos equales et duos lapides vitreos equales vel similes pretioso lapide et singulis annulis singulos lapides fecit im- poni. Et ne deciperetur fecit vocari filios suos coram se et cuilibet annulum dedit, sed filio quem dilexit dedit meliorem. Post discessum patris quilibet credebat se habere meliorem annulum cum lapide precioso. Audiens hoc quidam ait: probare volumus quis annulus expellere potest infirmitates, et talis est preciosior. Et fecerunt sic. Duo annuli nihil operabantur, sed tertius infirmitates expellebat, unde patuit manifeste quod pater eum plus dilexerat.

Mistice. Isti tres fratres sunt tria genera horainum. Primi sci- licet filii dei per incarnacionem, Alii duo scilicet judei et saraceni. Verumptamen manifestum est, quod populum Cristianum plus diligit, ideo annulum ei reliquit, qui cecos illuminat, morbos sanat, demones fugat et ceteras virtutes operatur. Iste annulus est fides katholica unde in evangelio: In nomine mea demonia eicient et super quos manus imponent bene habebunt.