Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/653

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

631

eum uuus (|ui indicavit ei nioron) terre et civitatis illius, et ille iu insulam illam multum aurum et argentum premisit et domos edi- ticavit et coustruxit ibi mai,mam civitatem quia cives illo anno nichi^ sibi negabant. Pust annum missus est in exilium et invenit ibi di- tiorem locum plusquam post se reliquerat.

Insula illa in qua quilibet est rex per annum, istfe est mundus in quo regnant mali per annum i. e. per horam respectu eternitatis. Et post hanc vitam nudus mittitur in sudario in foveam et nisi aliqua bona premiserit, ibi in exilio i. e. in eterna pena erit.

225, app. 29.

Refert romulus in aunalibus judeorum, quod quedam domina preventa amoris magnitudine dominum suum proprium repudiavit et alteri congluciata est per amorem. Sed tandem domina illa miseram vitam suam cognoscens ad captandam benevoleutiam domini sui misit sibi quatuor annulos et unam literam. Scriptura primi annuli talis erat: Amore langweo. Scriptura secundi erat: langweo pro te. Scriptura tercii erat: pereundo spero. Quarti scriptura erat: spe- rando renuncio. Tenor vero litere erat talis : quem fugi diligo, quem dilexi fugio, quod feci peniteo et penitendo resileo.

Ad propositum. Ista domina est peccatrix anima; preventa amo- ris magnitudine creatorem celi et terre suis viciis repudiavit et alteri conglutiata est in amore i. e. principi luxurie et voluptatis. Sed tan- dem compuncta de oflfenso sui sponsi et Christi annulum sibi misit in quo scriptum fuit: Amore langweo, ex Ihesu sponsi dulcedine langweo pro eo ex formidine proprie culpe, pereundo spero quod cecidi in peccatos tamen spero de tua misericordia quia tua misericordia major est meis peccatis, et sperando renuntio ex rectitudine future glorie. Et ideo quem fugi diligo, quia Ihesum deserui, quem despexi fugio dyabolum cui adhesi. Jam nunc peniteo et penitendo per gi^atiam jam nunc resilio cogitando erratum tempus amissum deum offensum.

226, app. 30.

Legitur ([uod quidam juxta vomam volens domum suam ampliare fodiens vero in altum invenit quatuor tabulas conjuuctas. In quarum prima scriptum erat: Ex paucis pluri. In secunda sic scriptum fuit: