Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/654

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

632

Ex pluribus pauci. In tercia sic: Ex omnibus nullus. In quarta sic: omnes per unum. Sed ille non intelligens scripturam rogavit quen- dam sanctum hominem ut deum interpellaret pro expositione hujus scripture. Cui angelus in sompnis apparuit et scriptiiram exposuit dicens: Ex paucis hominibus pluri sunt generati. Ex pluribus homi- nibus pauci sunt salvati. Sed ex omnibus nullus ante Christi ad- ventum eternam ingredi potuit beatitudinem. Et omnes per unum sc. Christum redempti et salvati sunt.

227, app. 31.

Secundum remigium in annalibus judeorum legitur quod erat quedam domina, que amabatur a quatuor regibus qui sibi varia dona promiserunt et literas diversas scripserunt; litera prima e primo rege fiiit: In voluptate divitiarum erit toto vita tua si mihi convincta fueris per amorem; litera 2" secundi regis talis fuit: In habun- dancia diviciarum et gaudio cordis deducis dies tuos; litera tercia tercii regis: Super omnes te extollam si mihi convincta fueris per amorem; litera quarti regis talis fuit: Si mihi consenseris eris re- gina in vita felici.

Ad proposihim. Hec domina est anima rationalis. Quatuor reges adamantes sunt caro, mundus, dyabolus et Christus. Sed hec domina si laqueos horum trium regum vult evadere unicuique regum respondeat. Primo regi sic: voluptatem et delicationem frequenter sensi, sed earum finis est amarus, ideo respuo. Secundo regi sic di- cat: divicie et gaudia mundana crebro veniunt et transeunt sicud umbra, ideo respuo quia fallibilia ea concerno. Tercio regi sic dicat: De superbia et extollencia nolo amplius gloriari, cum mors tollat simul divitem et pauperem. Quarto regi dicat sic: Corde meo te affecto, nolo alium per te diligere amice, sed pro omnibns transgres- sionibus penitentiam agam.

228, app. 32.

Dicitur quod inter philomelam et buphonem sit odium naturale in cantu, ideo quia philomena de nocte dum dulciter cantat tunc bupho nititur ipsam in predam capere et ei fortiter insidiatur, ut eam interficiat. Quod intelligens phylomela Vubum vel spinam