Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/701

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

uuum a te volo implorare: Perge ad tumulum defuncti et juxta se- pulcrura jaceas et quicquid ibidem audieris mihi veraciter renuncia. Ait miles: Illud faciara. Armavit se et perrexit ad tumulum defuncti et ibi pernoctabat, et media nocte desuper est vox elapsa dicens: dux, quid a me petis, quod poto prestare? At ille: Jaste judex Ihesu Criste, succurre mihi, nec aliud a vobis peto quam vindictara pro sanguine meo, quia injuste sum occisus pro bonis meis. Iterura vox: Hodie ad xxx"* annos vindictam invenies. Cum hoc audisset niiles contristatus est valde, abiit ad dominam denuncians ei que audierat. Domina cum hoc audisset ait: Tempus xxx" annorura magnum spacium habet. Statim concessit militi et eam miles de- spctnsavit, per totum illud tempus cum gaudio et leticia vixerunt. Cum autem tempus xxx" annorum appropinquaret, miles fortissi- mum castrum fecit et in ostio hos versus qui secuntur scripsit: Dura fero languorem, volo religiouis amorem. Expers languoris non sum memor hujus amoris. Heu cum languebat agnus lupus esse volebat. Postquam convaluit talis ut ante fuit. Satrape cum hos versus legissent, admirabantur et dicebant. Rogamus ut causara istius scripture exponas. At ille: Pauper erara et languor rae apprehendit propter meam paupertatem, et propter hoc me iu omnibus habui ut religiosus in simplicitate. Postquam vero ab infirmitate paupertatis convalui memoria dei transiit a me, et propter languorera paupertatis ostendi me agnum mansuetum uxori mee quando eam soUicitavi. Unde tantum eara dilexi, quod ducem propter divicias prodiciose occidi. Facta occisione ad rae vocem desuper dilapsam audivi: Hodie ad xxx" annos sanguis occisi vindicabitur. Vocem auditam uxori mee denunciabam. Hoc non obstante me in virura accepit et huc usque vitam duximus cum gaudio. Sed hodie ad octo dies finitur tempus xxx" annorum. Rogo vos omnes ut mecum sitis in convivio. At illi: Concedimus et tunc vocem auditam probabimus. Adest dies convivii et magna plenitudo populi ibidem erat. Quando omnes erant in mensa coUocati et cum diversis generibus musicorura de ferculis rainistrati, intravit per quandam fenestram quedam avis diversis coloribus colorata et incepit miro modo dulciter cantare. Miles dominus donius diligenter ascultabat et ait: Credo quod hec avis malum pronosticat. Accepit arcum et sagittam et coram omni- bus avem occidit. Statim terra aperuit et castrum cum milite et domina et omnibus in eodem existentibus subversum est, in quo loco modo est aqua profundissima, in qua nihil potest remanere quin in profundum cadat.