Jump to content

Pagina:Gesta Romanorum - Oesterley 1872.djvu/702

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

680

Moraliter. Karissimi, ille impevator est Christus, qui illam legem edidit, quod nullus desponsaret mulierem etc. Hoc est dictu: Deus vult et precipit, ut non simus desponsati alteri quam ipsi, qui in diviciis habundat, nec (luod mulier scil. deitas nullum accipiet, nisi habundet in diviciis, i. e. bonis virtutibus. Miles vero, qui per regna et castra perrexit ad querendam uxorem in diviciis habundantem, certe est quilibet homo raundanus qui circuit mundum per diversa loca, ut inveniat commoda anime sue. Quando invenit uxorem i. e. carnem in diviciis deliciarum nutritara et cupit eam desponsarej mulier illa scil. caro uon vult simpliciter honiini copulari sive con- sentire, douec divicias i. e. carnis delicias habeat in opere suo. Que sunt illa que caro desiderat? Certe beue coraedere, suaviter vivere, delicata adquirere et nullara raolestiam contra carnem facere. miser homo, de futuris non premeditaris! Occidit ducem i. e. racionem, que carnem regere debet. Homines armati qui ducem custodiebant in die certe virtutes sunt quas in baptismo recepit, quando diabolo renuncia- vit et Cristo adhesit. Sed caniculus qui bene in nocte latrat, est tua consciencia, que semper contra vicia murraurat. Conscienciam occidit, quando caro in deliciis superatur et spiritus objicitur, et sic dux i. e. racio interficitur, per quam homo deberet regi. Sed modo est videndum qualis vox desuper est dilapsa. Certe vox divina que precantibus talibus loquitur in scriptura sancta per ysaiara : Ve vobis, qui conjungitis domum ad domos. Ve vobis qui sapientes estis iu oculis vestris. Isti sunt qui animam occidunt et carnalem voluptatem despon- sant. Et a talibus est tiraendum quia avis quotidie scil. sancta scrip- tura cantat ad animara peccatricera: Revertere, revertere Sunamitis i. e. anima peccatrix et ego intuear te, scil. ego pater et tilius et spi- ritus sanctus videbimus te ad nostram similitudinem. In eadem forraa et pulcritudine qua fecimus te. Adhuc homo est contrarius deo. Istud non sapit. Dirigit sagittam peccati et quantum in eo est crucifigit et erigit sibi castrum superbie. Et tunc infernus aperit et talem cum omnibus delictis suis devorat. Studeamus ergo sic carnem domare et deo placere, quod poterimus ad eterna gaudia pervenire. Ad quam etc.

278, app. 82.

Miremis in civitate romana regnavit, qui uxorem pulcram de- sponsaverat et diu erant adinvicem conjuncti et nullam prolem habere poterant. Quesiti sunt medici per diversa regna, ut imperatorera con-