Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/335

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Ad lectorem


Hominum generi ea sunt utiliora scripta quae fallacibus adversantur opinionibus, quibus plerique aut propter ignorationem veritatis aut propter ambitionem turpissime blandiuntur, quasi asserendis non avertendis erroribus inventa sint studia literarum. Nimirum pars magna hominum potius eruditionem ad popularem famam quam sapientiam ad rerum humanarum contemtum e literis ducunt. Quo pluris faciendae sunt lucubrationes eae quae veritate detegenda, plus legentibus quam scribentibus prosunt. Quales hae ferme sunt orationes, quarum edendarum injussu auctoris, consilium cepimus, nihil veriti ne irascatur. Qui enim in tot invidiosis argumentis sensus palam nuncupavit suos, ostendit satis quanti mortales honores et vulgi suffragia aestimet, prae amore veritatis, communique studiosorum utilitate, quo toto suorum ille cursu laborum intendit, utpote qui a diuturno cultu romanae linguae romanique juris mores contraxerit mentemque romanam, sine quibus neque egerit fortiter, neque scripserit egregie quisquam. Nam quid est aliud eloquentia, nisi recte atque eleganter expressa sapientia? Quid igitur stultius quam expertem romanae virtutis, romanam sibi sperare facundiam, tamquam latine quis unquam dixerit, qui non et latine identidem cogitaverit? Nisi latinam dictionem ducamus nizolianas quorundam offas, phrasiumque manipulos, quibus alicubi quilibet in honorum petitione vel tecum feliciter certaverit, Marce Tulli. Quid mirum igitur si noster, qui latinis a studiis latinos sibi animos arripiendum censuit, calumniarum imbrem, nullo scripto, sed sola integritate vitae, animique praesentia in ipsos refudit auctores?