Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/336

E Wikisource
Haec pagina emendata est
334
orationes

Quibus diu sustinendis virtus ejus ita percalluit ut eo vehementius incumbat, ubi recta ratio potentioribus fraudibus occultatur. Qua constantia in errores vulgares vehementer irrupit, assuetus eo minus vereri hominum insaniam, quo religiosius divinas colit humanasque leges, quae semper, praesertim sub sanctis aequisque moderatoribus, vindices texere veritatis. Isque ingenium ita obfirmavit suum ut cum placere maxime studeat bonis, aliorum offensionem nihili pendat; nec refugiat iis displicere quibus ipse gratuito et immerito displicet. Honorum vero spem, quam insidiis, credo, suis ereptum ibunt, jamdiu ille ultro remisit iis qui ut paucis aliquando imperent, servire perpetuo gaudent universis. Enimvero praemia literis vel numquam vel tam sero tribuuntur ut praestet brevi ornamento senectutis, quam tota vita honesta ingenii libertate carere, consiliaque sua suspendere ab inanibus pariter et incertis. Tanti doctis viris non emitur popularis aura, judiciumque stultorum, qui sapientiam non virtute sed successu ponderant, nec studiis merita hominum sed vestium colore discernunt. Cetera vitae commoda, si non opinione sed necessitate definiantur, neque insidiis hominum patent neque ipsius imperio fortunae. Hominibus etenim frugalibus omnia suppetunt ab ipsa natura, cujus opes ibi desunt ubi superant vitia, quibus nullus unquam sumtus fuerit satis. Nec pecunia opus est ad oblectamentum iis qui voluptates inemtas capiunt et maximas e communibus deliriis hominum, qui dum vanis rerum inflantur et sursum deorsum in honorum contentione feruntur, quem ludum, di boni, praebent sapientibus! Haec secum reputantem hominem, haud arbitror mihi offensum iri, si hasce orationes, inconsulto ipso auctore, typis excipiendas curaverim, utpote dignas, quae propter earum salubritatem animis plurimorum haererent et tibi, humanissime lector, ac reipublicae perpetuo prodessent. Vale.