Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/340

E Wikisource
Haec pagina emendata est
338
orationes

explicandis auctoribus evaserit, si se ad scribendum conferet, opus certis habebit, quibus ducatur legibus, ut si quando imprudenter ab auctorum consuetudine aberraverit, memoria praeceptorum revocetur. Est enim difficile continere animo exempla singula: ideo ex pluribus eorum industria conductis, communis quaedam fuit colligenda et evocanda ratio, quae peperit regulam formamque perpetuo haerentem animo, cogitationesque nostras dirigentem, quae adsit nobis ubi exempla destituant. Quocirca tum paucas oportet esse regulas tum etiam uberes lateque profusas, ne aut ab exilitate multiplicentur, ut iis retinendis minime sufficiamus, aut nimio studio eas conservare cogamur, distrahamurque ab assidua lectione veterum, itaque revolvamur ad plurium exemplorum difficultatem, cui vitandae regulas invenerunt.

Igitur statim ut puer flexiones nominum ac verborum simul cum aliis grammaticae rudimentis memoriae mandaverit, ad scriptores est adducendus, eique (ut nobis olim discentibus mos erat) praebendus in primis Ludovici Vives nitidissimus atque utilissimus Exercitationum libellus: ex quibus domestica et familiaria primum hauriantur atque quotidiana vocabula, dicendique generi illa quae in usu vitae frequentius occurrunt, ita enim pueri notis in rebus materieque sua intelligendi facilitatem invenient et simul cum delectatione utilitatem. Quid enim inhumanius, quam ingenia puerorum expertia prorsus rerum humanarum ignaraque omnino civilis vitae irretire negotiis publicis, aut Graecorum aut Romanorum, in quibus veteres versantur auctores, et ad obscuritatem linguae addere obscuritatem factorum, quorum in vita nondum animo acceperunt exempla? Qualis plerumque materies est epistolarum et orationum tullianarum aliorumque librorum qui pueris initio proponuntur; cum ante detinendi fuissent in humilioribus ac notioribus argumentis, atque e puerilibus exercitationibus ad Phaedri fabulas traducendi statim essent et terentianas comoedias, neque materie obscuras neque oratoria verborum circuitione molestas, cum sententias comici contineant in medio positas et orationem fundant sermoni familiari similem, nullo nempe severiori artifício inflatam aut contortam, sed fluentem et liberam atque simplicem, cujus candorem et proprietatem illi