Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/339

E Wikisource
Haec pagina emendata est
337
de instauratione studiorum

vitiis adhibent, sine malorum extirpatione per bonam educationem, imitantur eos qui victus ratione minime mutata, pharmacis utuntur e quibus nulla sanitate corporis, morborum solummodo mutationem ac varietatem assequuntur. Puerorum autem ingenia propter flexilem aetatem ac vacuitatem curarum sunt oppido idonea, bonorum itidem et malorum seminibus concipiendis pariter atque retinendis. Quidquid enim in simplex ac nudum ingenium initio illabitur, brevi coalescit, atque ubi semel radices protenderit, nova et adventitia postmodum excludet. Virtutum autem aut vitiorum amor arripitur ex eorum exemplo a quibus homines educantur. Hinc ingenia nobilium puerorum plerumque sunt ad virtutem hebetiora, praesertim in Italia, quia hic educantur a mulieribus in rosa, inter gregem ancillarum, eis vili obsequio mollique cultu blandientium, proniora vero ad vitium propter insolentiam laborum et consuetudinem voluptatum. Ac sicut, muliebri educatione pueri abducuntur a virtute, ita vulgaribus erroribus a nutrice haustis deflectuntur in posterum a veritate, ut non mirum si postea, dum veros rerum aestimatores audiunt, quae veriora sunt, ea ducant absurdiora.

Sed jam ad incommoda transeamus, quae veniunt a viris, ac primo a praeceptoribus latinitatis, qui nihil magis laborant quam ut augeant docendo difficultates, quas in latinam linguam invexerunt multitudine atque involucris regularum, quibus addiscendis absumitur tempus longe utilius atque jucundius in vocabulorum explicatione ac bonorum auctorum interpretatione traducendum. Etenim praeceptis magis ad scribendum quam ad intelligendum utimur. Stultum est autem irretire praeceptis ignorantem adhuc vocabulorum sensum et usum, qui legendis tantum arripitur, explicandisque scriptoribus; quorum consuetudine nos nec opinantes regularum lucem animo concipimus, quas in regulas deinde etiam stylus incurret ipse per se, more illorum qui non arte sed natura ducuntur; cum ex naturali loquutione regulae, quas discimus, collectae initio fuerint. Verum quia sola consuetudo non arcet errorum periculum, nisi praesto sit ratio, quae usui tribuat auctoritatem, regatque certa cognitione stylum scribentis, ideo postquam peritior aliquanto quis

22