Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/392

E Wikisource
Haec pagina emendata est
390
orationes

ret in artem, quaeque dissipata erant et confusa suam in sedem concederent. Quamobrem philosophia, quae apud Graecos in otiosis controversiis delitescebat, Romae adhibebatur ad privatam utilitatem et publicam tranquillitatem explicandis legibus et civium litibus privato jurisconsultorum judicio sopiendis. Tanta enim eorum erat auctoritas, ut saepe cives a contentionibus responsis suis avocarent. Unde merito Marcus Tullius, ex persona L. Crassi, domum jurisconsulti appellavit totius oraculum civitatis. Praeter moralem et rationalem philosophiam, jurisprudentia sociam sibi atque adiutricem adhibuit eruditionem et notitiam vetustatis et priscae linguae peritiam: quibus luminibus sensus veterum legum, novis moribus novisque vocabulis mutatisque significationibus obscurati, felicius evolverentur. Ex quo studio scripta jurisconsultorum non modo selectam et minime vulgarem eruditionem, sed et mirum linguae latinae candorem imbiberunt, qualis vel cum aurea Ciceronis aetate contenderit. Quam ingenitam juri civili eruditionem et scribendi nitorem, diu post oppressam a barbaris Italiam exulantem, princeps reduxit Alciatus. Hinc apud Gellium crebrae de proprietate vocabulorum primaevisque significationibus vetustisque ritibus quaestiones inter jurisconsultos agitatae.

Verum, ut orationem referamus ad jurisconsultorum philosophiam, sectam refert cognoscere ad quam illi potissimum ingenium appulerunt. Et quoniam jura vetustiorem originem traxerunt a Dracone, Atheniensium legislatore, qui omnia fere delicta quamvis imparia aequali summoque supplicio plectebat, quod congruit sententiae stoicorum qui omnia peccata aequalia pronunciabant, quique ad honestatem omnia referebant cunctaque ponebant in sola virtute; quae sententiae, romanis moribus virtutis amore flagrantibus, facile adhaerescebant plurimumque conveniebant gravitati civilis doctrinae; ideo universi fere jurisconsulti ad stoicam doctrinam confluxerunt, ejusque sectae decretis rexerunt alueruntque jurisprudentiam. Etenim Scaevolarum familia, quae propago fuit jurisconsultorum, et Lucilius Balbus et M. Brutus et quotquot fere ante Servium Sulpicium jurisconsulti graecas didicere literas, a stoicis fuerunt instituti, earumque doctrinam