Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/393

E Wikisource
Haec pagina emendata est
391
de jurisprudentia

jurisprudentiae contextam posteritati tradiderunt. Ac ne ulla in re jurisprudentia discreparet a philosophia, quae mira sectarum varietate distrahebatur, quamquam una stoicorum secta jurisprudentia continebatur, tamen ex jurisconsultorum contentionibus etiam in jure civili sunt facta divortia.

Duo enim Augusti aevo claruerunt jurisprudentiae lumina: Antistius Labeo et Attejus Capito, doctrina pares, ingenio vero longe dissimiles. Labeo enim hereditaria et nativa animi libertate, cum in omnibus fere vitae actionibus, tum in defíniendo ac respondendo nimis ingenio indulgebat frenumque saepenumero mordebat, ita ut non modo veteribus jurisconsultis, opinionum novitate, sed Augusto etiam linguae licentia contradiceret. Attejus vero et iis quae ab antiquis tradita erant constanter haerebat et in vitae actionibus tempori serviebat, principisque gratiam semper veritate potiorem habebat, ita ut illius libertas esset adsperior, hujus assentatio perniciosior: ille principi, populo hic esset invisus; ille spretis, hic vero adeptis honoribus claresceret. Cum autem uterque se ad docendum saepe dedisset et juris ambiguitates contraria ratione dirimerent, atque in controversiis alter ab altero discreparent, Attei Capitonis doctrinam ejusque in rebus dubiis opiniones complexus est Masurius Sabinus, cujus discipuli sabiniani sunt appellati; Labeoni vero Nerva se adjunxit, Nervae Proculus, a quo secta est orta proculianorum. Itaque more philosophorum in variis juris articulis diu inter se sabiniani et proculiani conflixerunt, usque ad Julianum, edicti perpetui compositorem. Eos vero qui erant sub Papiniano, in illius sententias omnes arbitror fere concessisse. Cur enim dubitarint privati sese Papiniano subiicere, cum imperatores ipsi tantum ei tribuerint, ut ex ejus auctoritate juris ambiguitates dissolverent et e discrepantibus jurisconsultorum sententiis eam praeferrent, a qua Papiniani stetisset auctoritas? Quae adeo invaluit ut juris auditores, qui primum studiorum annum τοῖς πρώτοις et Justiniano, alterum edicto praetorum dabant, tertium Papiniani libris occuparent, eoque ineunte, festum diem Papiniano hilares celebrarent et a Papiniani studio papinianistae dicerentur. Ex hujus disciplina prodierunt inter ceteros Julius Paullus et Domitius