Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/461

E Wikisource
Haec pagina emendata est
459
de foedere pietatis et doctrinae

atque persuadere existimentur, ignaviae suae praetendunt studium severioris honestatis, quam illi non tam fuga tuentur periculosarum consuetudinum, quam odio et exilio poëtarum. Quorum tamen hi virtutes, non vitia eripiunt adolescentibus, ea longe uberius haurientibus e ganeis et lustris et spectaculis et commessationibus et alea: pro quibus si occuparentur in poëtis, praeter eloquentiam et eruditionem quam inde carpserint, cognoscendis poëtarum aegritudinibus atque molestiis, carmine illorum expressis, alieno labore cavere sibi discerent a voluptatibus illis, ad quas imperitia plerumque ferimur et ignorantia periculorum. Quas poëtarum utilitates minime contemserunt veteres Ecclesiae Patres, ex quibus Chrysostomus et Hieronymus, alter Aristophanem, alter delicias meas Plautum pulvinari suo subiiciebant, ut ex his leporem illum atque facundiam, quam scriptis suis reddiderunt, assidue haurirent; indeque sagittas illas eloquentiae peterent, quibus christianorum hostes configerentur. His facultatibus destituuntur nostri adolescentes, dum avelluntur ab optimis poëtarum. Iidemque adolescentes omnino pro labore ocium et pro doctrina fraudem amplectentur, si unquam viderint indoctissimos quosque, pulsis dignioribus, sublatos ad honores eos quos romana Ecclesia romanis paravit literis.

Eadem simulatione severioris disciplinae praeceptores civilis vitae historicos et oratores excutiunt e manibus nostris, tamquam profanos, cum profanos ipsi magistratus et profanam dominationem, cujus regimen discere dedignantur, aviditate ad se tanta corripiant, ut nisi publicam privatamque rem ignaviae imperitiaeque suae perdendam dederimus, avita eos haereditate spoliasse videamur. Unde qui profanos fastus minime sibi cavendos censent, summa tamen religione cavent a profanis scriptoribus, quos Hieronymus, quicum certe nemo illorum de sanctitate certaverit, minime verebatur explicare pueris, quos sacris piisque muneribus susceperat exercendos.

Norat enim optime Hieronymus quod minime intelligunt nostri duces ingeniorum, non tam homines ignoratione vitiorum, quam cognitione virtutis fieri meliores. Ita facultates omnes artesque cultiores a nobis legitimis olim possessoribus, immo et