Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/462

E Wikisource
Haec pagina emendata est
460
orationes

auctoribus earum ad hostes transierunt, a quibus nostris telis nostrisque inventis appetimur atque mari terraque obsidemur, neque classibus tantum et exercitibus et re militari, quam diu jam amisimus, oppugnamur, sed et peritia literarum, quibus post militares latinorum opes eversas, barbarorum tamen vires adhuc implicuimus, prudentia eos atque doctrina subigentes, ingeniique opibus; quae nunc eripiuntur nobis ab ambitione imperitorum, qui nec opinantes et imprudentes hanc nequicquam olim Juliano susceptam operam navare videntur, remittentes adversariis nostris graecam et latinam eloquentiam, eruditionem atque philosophiam, nobis vero excipientes aniles puerilesque tricas Arabumque deliramenta, quibus imperium sibi asserunt ingeniorum.

Neque satis habuerunt isti pellere in exilium civilis regiminis civilisque vitae praeceptores, sed et fontes ipsos clauserunt adolescentibus ecclesiasticae disciplinae, cui uberius cautiusque promendae gratianeam praelectionem instituere majores nostri publicis in academiis; de quibus nunc juventus ad istorum naenias avertitur, vacuefacta etiam gratianea schola, unde munerum ecclesiasticorum cognitio et origo rerumque omnium sacrarum doctrina profertur, adeo ut nos, qui scholam eam accepimus, vix unum aut alterum veteris disciplinae primordiorumque sacrorum studiosum invenientes, nobis canere tantam cogamur et Musis, ac solis consulere et laborare posteris ad quos curas nostras unice dirigimus, dum primaevas Ecclesiae institutiones, morumque candidiores regulas pandimus et suis ab initiis ducimus singulorum praesulum officia et auctoritates. Quae nisi scriptis conderentur, voce quidem nostra darentur «protervis in mare creticum portare ventum»[1]; cum interea videamus contemtores quosque doctrinarum, ignaros alieni juris et sui, proprioque in munere prorsus hospites irridere doctorum labores ac, stultitia sua, imperare sapientibus ab se praemio spoliatis, reddentes jura sibi prorsus ignota, eaque docentes, quae nullo umquam tempore didicerunt.

Ac ne munerum satagamus alienorum et ad pensum unice vertamur nostrum, quis nisi publicae utilitatis et sacrae

disciplinae hostis amentiam tulerit eorum, qui gratianeas praelectiones

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named or26