Pagina:Gravina, Gianvincenzo – Scritti critici e teorici, 1973 – BEIC 1839108.djvu/463

E Wikisource
Haec pagina emendata est
461
de foedere pietatis et doctrinae

cum sophistarum et grammatistarum circumforanea verborum pompa commutant? Enimvero ut Gratianus, quem nos interpretantes passim emendamus atque castigamus, tenebris mersus temporum, quibus involutae falsae opiniones et mendosi codices auctoresque suppositi privatas publicasque scholas perambulant, puro non semper de fonte petierit, inque collectione sua pro veris falsa non pauca inseruit, quorum ei plurima falsus suggerebat Isidorus; copia tamen ille ac varietate atque utilitate rerum discendarum, praequam alii ante se omnes, jus ecclesiasticum locupletavit. Codices enim canonum, Gratiano antiquiores, vel plurium conciliorum celebrationem praecurrerunt, vel certis Ecclesiis prodiere moderandis. Vetustissima est collectio canonum Ecclesiae universae, prius ad usum orientalis Ecclesia producta, postea vero etiam ad occidentalem delata multorum canonum accessionibus.

Ab hac est altera Theodoreti, quae privato consilio privataque de cura processit. Excepit utrasque Photii Nomocanon, sive contextus canonum et legum: quod opus pro Ecclesia orientalis conditum tanto praestitit cunctis, quanto auctor illius eruditione ingenioque praecelluit.

Neque Africam ultra spectavere canonum Ecclesiae africanae atque cresconianae collectionis volumina. Omnium tandem opulentissimus et lectissimus fuit codex Dionysii Exigui, qui orientalis Ecclesiae collectionem in latinitatem transferens cultiorem, eique adiiciens aliorum conciliorum canones, qui ad sua prodiere tempora, primusque illis decretales romanorum pontificum longo ab se studio coactas epistolas inserens, uberrimum ecclesiasticae doctrinae promtuarium condidit Ecclesiae romanae, a qua inferiores omnes ad Ecclesias ejus codicis doctrina diffunderetur.

Quam vero prodidisse fertur Isidorus hispalensis, ea hispanas Ecclesias complectebatur, quamvis cum ea olim confunderetur, quam protulit Isidorus ille alter, cognomento Mercator, qui apud indoctos hispalensis personam falso tulit; quam personam ei detraxerunt eruditiores, qui praestigiatoris hujus collectionem plurium fraudum redargutam ac manifesto convictam, ab altera jamdiu distinxerunt. Reginonis praeterea collectio et Burchardi