– 17 –
INCIPIT PROLOGUS
eiusdem in musicam
Cum me et naturalis conditio et bonorum imitatio communis utilitatis diligentem faceret, coepi inter alia musicam pueris tradere. Tandem adfuit divina gratia, et quidam eorum imitatione cordae et nostrarum notarum usu exercitati, ante unius mensis spatium invisos et inauditos cantus ita primo intuitu indubitanter cantabant, ut maximum spectaculum plurimis praeberetur; quod tamen qui non potest facere, nescio qua fronte se musicum vel cantorem audeat dicere. Maxime itaque dolui de nostris cantoribus, qui etsi centum annis in canendi studio perseverent, numquam tamen vel minimam antiphonam per se valent efferre semper discentes, ut ait Apostolus, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes (II Tim. III, 7). Cupiens itaque tam utile nostrum studium in communem utilitatem expendere, de multis musicis argumentis, quae adiutore Deo per varia tempora conquisivi, quaedam, quae cantoribus proficere credidi, quanta potui brevitate perstrinxi; quae enim de musica ad canendum minus prosunt, aut si quae ex his, quae dicuntur, minus valent intelligi, nec memoratu digna iudicavi, non curans de his, si quorumdam livescat invidia, dum quorumdam proficiat disciplina.
Explicit prologus.
INCIPIUNT CAPITULA
Cap. I. Quid faciat, qui se ad disciplinam Musicae parat?
Cap. II. Quae vel quales sint notae, vel quot?
Cap. III. De dispositione earum in monochordo.