Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/30

E Wikisource
Haec pagina emendata est
6
cap. 1.
Ποιμάνδρης

luit ipsa mens, et terra produxit a se gnae habebat animalia quadrupeda, serpentia, bestias feras ac cicures.

Omnium vero pater mens, cum esset vita et lux, procreavit hominem sibi similem, quem adamavit ut proprinm partum ; perpulcher enim erat, patris imaginem habens. revera enim etiam deus dilexit propriam formam, eique tradidit omnia sua opificia. cumque mente comprehendisset opificis facturam in patre, voluit et ipse condere. et segregatus est a patre, relictus in opificiali sphaera. habens vero omnem potestatem consideravit fratrum opificia. ipsi vero eum dilexerunt, et singuli participem sui ordinis fecerunt. cumque iutellexisset horum essentiam, et particeps factus esset eorum naturae, voluit perrumpere circumferentiam circulorum, et potentiam eius qui igni insidet superare.