Jump to content

Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/31

E Wikisource
Haec pagina emendata est
cap. 1.
7
Ποιμάνδρης

Quiqne mortalium mundi animalium et irrationalium omnem potestatem habuerat, per harmoniam emersit, irrumpens potentiam circulorum, et ostendit deorsum latae naturae pulchram dei imaginem. quam cum conspexisset insatiabilem pulchritadinem et omnem efficaciam in se habentem septem rectorum, et imaginem dei, subrisit prae amore, utpote pulcherrimae imaginis hominis formam quasi in aqua vidisset, umbram vero in terra. ille vero videns similem sibi imaginem in se ipso existentem, in aqua, dilexit et voluit ei cohabitare. effectus e vestigio secutus est voluntatem, formamque carentem ratione progenuit. natura vero suscipiens amatum circumplexa ei est tota et commisti sunt. sese enim amabant. et ob id praeter omnia terrena animalia duplex est homo, mortalis quidem