Haec pagina emendata est
8
cap. 1.
Ποιμάνδρης
corpore, immortalis vero ob substantialem hominem. nam cum immortalis sit et omniam potestatem habeat, mortalia tamen patitur subiecta fato. et cum sit harmonia superior, harmonicus fuit servus. et cum sit masfemina ex marifemina patre, et insomnis ab insomni dominatur.
Et post haec mens mea: Nam et ipse amo sermonem. Poemander vero dixit: Hoc est arcanum mysterium usque ad hanc diem. natura enim commista homini, protulit quoddam miraculum admirabilissimum. habens enim ipse harmoniae seplem rectorum naturam, quam dixi tibi, ex igne et spiritu, non mansit natura, sed illico peperit seplem homines, ad naturam septem rectorum marifeminas et sublimes. et post haec: O Poemander, iu magnum desiderium veni.