Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/55

E Wikisource
Haec pagina emendata est
cap. 3.
17
Λόγος ἱερός.

Hermetis Trismegisti
sermo sacer.

Gloria omnium deus et divinum et natura divina; principium entium deus et intellectus et natura et materia; principium est divinum et natura et actus et necessitas et finis et renovatio. erant enim tenebrae infinitae in abysso et aqua et spiritus tenuis intellectualis, potentia divina existentia in chao. exiit lux sancta, et concrela sunt sub arena elementa ex humida substantia, et dii omnes distribuunt aliquid naturae seminalis. cumque omnia essent interminata et incondita, secreta sunt levia sursum, et gravia fundamentum facta sunt sub humida arena, omnibus igne discretis ac appensis, ut spiritu attollantur. et conspectum est coelum in circulis septem.