Pagina:Hermetis Trismegisti Poemander (1854).djvu/56

E Wikisource
Haec pagina emendata est
32
cap. 3.
Λόγος ἱερός

et dii in astrorum ideis visi cum eorum signis omnibus; et dinumerata sunt astra eum diis, qui in ipsis erant. et circumprehensus est circulus aere, circulari cursu divino spiritu latus. et protulerunt singuli dii per propriam potentiam quod sibi fuit ordinatum; et generalae sunt ferae quadrupedes et serpentes et natantes et volantes et omne semen foecundum et gramen et floris omnis herba vi. rens, semina regenerationis in se ipsis habentes. seminabant etiam generationes hominum ad operum divinorum cognitionem et naturae vivum testimonium et multitudinem hominum ad omnium quae sub coelo sunt dominationem et bonorum agnitionem, ut augeantur in augmento ,et multiplicentur in multitudine , et omnem in carne animam per cursum deorum circularium in inspectionem coeli et cur-