Plus quam ducenti anni sunt, ex quo Hermetis qui feruntur libri Rosselii opera in lucem prodierunt. neque nostris temporibus Poemandrum, notissimum Hermetis opus denuo typis mandandum esse censuissemus, nisi mirifica illa aegyptiacarum litterarum instauratio huic libello aliquid addidisset momenti. quae instauratio gloriam antiquitatis aegyptiacae et auxit et minuit, auxit quidem, chronologicis disquisitionibus Aegypti historiam ad remotissima tempora protrahendo; minuit autem, monumenta quaedam, pro antiquissimis habita, aetati Ptolemaeorum et Romanorum adiudicando. nam quattuor fere annorum milia principum aegyptiorum regnis impleta esse nunc plurimi consentiunt, Caesarum autem romanorum nomina usque ad Diocletianum signis hieroglyphicis expressa fuisse maxima sagacitate demonstravit Franciscus Champollio, papyrum demoticam parisiensem decimo Neronis anno exaratam esse nuper probavit Henricus Brugschius.
De librorum hermeticorum aetate eadem quae de montunentis aegyptiacis fuit dubitatio. quos libros cum primi editores, Vergicius, Plussas, Patricius, Mosis aetati attribuerint, venerabilisque bibliothecae graecae au-