Jump to content

Pagina:Historia Naturalis Brasiliae (1648).pdf/16

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

AD LECTOREM.

per sexennium Mediterraneorum locorum explorator; meis primum, mox Illustr. Comitis subsidiis suffultus, partes suas circa Geographicas, Astronomicas, Historiæque Naturalis observationes, acriter tutatus est. Atque in Africam tandem transfretans succubuit. Quamobrem ne illius Viri periret memoria, Astronomica Clarissimo D. Professori Golio, aliquando edenda: Historiam vero Naturalem cura Præstantissimi Viri I. de Læt, de Americanis meritissimo, per Illustriss. Mauritium Nassovium tradi curavi. Atque ut defuncti cineribus sua persolverentur præmia, opus ejus posthumum meis tractatibus non intermiseri, sed adjungi volui.

Quæcunque itaque observatu digna ex beatissimo hoc naturæ theatro, vel à me eruta, vel à primis incolis nobis tradita sunt, examini & praxi subjeci, ac qua potui sedulitate & sinceritate, vera à falsis, noxia à salutaribus discrevi. Tandemque eorum imagines ad vivum à pictore mecum per deserta peregrinante expressas, adjunxi. Si hoc qualicunque opere conjunctis viribus peracto, & campo quasi post futuris nunc aperto, fertilissimam hanc Americam partem à crassis illis caliginibus aliquatenus vindicari posse Benevolus Lector censuerit, plus quam digno laboris premio me affectum arbitrabor.

G. PISO. SVMMA