Haec pagina emendata est
[17 maii.] Fridericus filius domini Heinrici imperatoris in civitate Panormi fuit rex Siciliae coronatus. Append. ad Galfr. Malaterram, ad ann. 1198, ap. Muratori, t. V, p. 604, et Epistol. Conr. Panormitani, Ibidem, t. I, pars II, p. 278[1].
Panormi, maio. Constantia, Romanorum imperatrix et Siciliae regina, una cum rege Friderico filio suo, Johanni Cephaludensi episcopo confirmat concessiones factas a Rogerio rege patre suo, Guillelmo I fratre, Guillelmo II nepote et a caeteris, et denuo eidem concedit casale quod dicitur Odesver cum juribus ejus.
(Memorat. ap. R. Pirrum, Sicil. sacra, t. II, p. 804.)
- ↑ In his Siculis annalibus qui ex eodem fonte emanasse videntur, dies coronationis non exprimitur. Nos vero cl. vir Boehmer monuit e codice Vaticano rem ad septimum decimum mensis maii diem esse referendam. Quod justissime calculo annorum in Sicilia regni se accommodat, quum hunc ab exeunte maio 1198 incoepisse subsequentia documenta crebro et luce clarius ostendant. Amato (De principe templo Panormitano, p. 425) acclamationis formam, in codice biblioth. capituli Panormitani exaratam, transcripsit, ut sequitur: «Acclamatio regi Friderico primo, Suevo, mox imperatori, post ejus coronationem 1198. Christus vincit, Christus regnat, Christus imperat. Exaudi Christe. Domino nostro regi Friderico magnifico et triumphatori ac invictissimo vita perpetua. Exaudi Christe, Salvator mundi, tu illum. Adjuva Redemptor mundi, tu illum. Sancta Trinitas, tu illum. Sancta Maria, tu illum. Sancte Michael, tu illum. Sancte Gabriel, tu illum. Sancte Johannes Baptista, tu illum. Regi nostro Friderico glorioso et triumphatori pax sempiterna. Exaudi Sancte Petre, tu illum. Sancte Paule, tu illum. Sancte Stephane, tu illum. Sancte Laurenti, tu illum. Pacifico rectori et piissimo gubernatori regi nostro Friderico lux indeficiens et pax eterna. Exaudi Christe. Sancte Sylvester, tu illum. Sancta Maria Magdalena, tu illum. Sancta Christina, tu illum. Sancta Agatha, tu illum. Christus vincit, etc. Exaudi Christe. Ipsi soli honor et gloria, virtus et victoria per infinita secula seculorum. Amen.»