Datum Panormi, anno dominice incarnationis MCXCVIII, mense maio, prime indictionis, regni vero domine Constantie, etc., anno quarto, regni quoque domini Frederici filii ejus, etc., anno primo.
In urbe felici Panormi, junio. Constantia, Romanorum imperatrix et Siciliae regina, una cum rege Friderico filio suo, ad preces Bartholomaei Panormitani archiepiscopi, eidem ecclesiae concedit domum quae fuit quondam Guillelmi Orphanini castellani Castelli maris Panormi.
In nomine Dei eterni et Salvatoris nostri Jesu Christi. Amen. Constantia divina favente clementia Romanorum imperatrix, semper augusta et regina Sicilie, una cum carissimo filio suo Frederico eadem gratia illustri rege Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue. Ex innate nobis mansuetudinis gratia nascitur et consueta benignitate procedit, ipsius intuitu cujus clementia preside nos paterni solii fastigia conscendisse cognoscimus, sacrosanctas ecclesias et loca venerabilia, divino cultui dedicata, munifica liberalitate respicere et congruis beneficiis ampliare. Hinc est quod nos ad preces et supplicationes Bartholomei venerabilis Panormitani archiepiscopi, dilecti fidelis et familiaris nostri, concessimus et donavimus Panormitane ecclesie domum que fuit quondam Guillelmi Orphanini castellani Castelli maris Panormi cum cappella et omnibus pertinentiis suis, quam jamdictus venerabilis Panormitanus archiepiscopus Guillelmo Monacho vendiderat, de cujus venditione tareni septingenti ad persolvendum remanserunt. Statuentes ut amodo et omni futuro tempore Panormitana ecclesia domum ipsam ad suam utilitatem sine alicujus contradictione libere teneat et possideat et de ea quicquid voluerit faciat, ordinet et disponat. Ad hujus autem donationis et concessionis nostre memoriam et inviolabile firmamentum, ut hec nostra donatio eidem