Latina confirmat privilegia a praedecessoribus suis et ab imperatore viro suo eisdem indulta, ex quibus jura praecipua et possessiones variae specialiter et nominatim exprimuntur.
In nomine Dei Salvatoris nostri Jesu Christi. Amen. Constantia Dei gratia Romanorum imperatrix et Sicilie regina, una cum charissimo filio suo eadem gratia rege Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue. Sicut sceptrum nostri regiminis a divine protectione clementie credimus feliciter protegi, speramus perpetuo et confirmari, sic illius intuitu per quem reges regnant dominantur et principes, nostra debet clementia jura et tenimenta omnia locis religiosis indulta de nostre munificentie gratia confirmare et sub nostri tenere culminis protectione secura. Hinc est quod ad nostram curiam veniens frater Robertus monachus Sancte Marie de Latina, que est in Jerusalem, pro parte Facundini venerabilis abbatis ac totius conventus monasterii de Latina supplicavit attentius celsitudini nostre ut confirmaremus ipsi monasterio privilegium domini imperatoris quondam carissimi viri nostri sibi indultum. Cujus tenore inspecto[1], cognoscimus quod jamdictus dominus imperator prefato abbati et fratribus ejusdem monasterii Sancte Marie de Latina singulis annis ducentas salmas frumenti a quocumque portu Sicilie, Syracusie vel Catane vel Messane, concesserit libere et sine aliquo portatico vel plateatico extrahendas et mittendas ultra mare pro eorum substentamento[2], et quod omnes obedientie, homines, possessiones, casalia et tenimenta ipsius monasterii semper sint in manibus nostris, sicut consueverunt temporibus predecessorum
- ↑ Adest in bibliot. senat. Panormit. MSS Q. q. F. 69, ex arch. monast. S. Philippi Agyrensis copia privilegii Henrici VI, dati in palatio Panormitano, ann. incarn. Domin. MCXCV, indict. XIII, IIIo kal. januarii (30 decemb. 1194), non eodem ordine ac in privilegio Constantiae servato, quibusdam etiam omissis seu minus recte transcriptis.
- ↑ In privilegio Henrici: mittendas ad terram Hierosolimitanam pro sustentamento fratrum ecclesie Sancte Marie de la Latina.