Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/29

E Wikisource
Haec pagina emendata est

ecclesie perpetuo inconcussa stabilisque permaneat, presens privilegium per manus Gosfridi notarii et fidelis nostri scribi et nostre serenitatis sigillo illud jussimus roborari, anno, mense et indictione subscriptis.

Datum in urbe felici Panormi, anno dominice incarnationis MCXCVIII, mense junii, prime indictionis, regni vero domine Constancie Dei gratia illustrissime Romanorum imperatricis, semper auguste et regine Sicilie, anno quarto, feliciter. Amen. Regni quoque domini Frederici serenissimi filii ejus eadem gratia magnifici regis Sicilie, ducatus Apulie et principatus Capue, anno primo, prospere. Amen.


[Circa septembrem.] Constantia imperatrix cognoscens quod perfidus Marcualdus machinabatur invadere regnum, diffidavit eumdem, et mandavit per litteras suas eum tanquam hostem regis et regni ab omnibus evitari[1]. Habebat etiam valde suspectum Gualterum Trojanum episcopum, regni Siciliae cancellarium, ita quod subtraxerat illi sigillum (nam et fratres ipsius reduxerunt Marcualdum); sed ad multam intercessionem summi pontificis recepit illum in gratiam. Gest. Innoc. III, cap. XXIII.


In felici urbe Panormi, octobri.

Constantia, Romanorum imperatrix et Siciliae regina, una cum rege Friderico filio suo Facundino abbati et conventui monasterii de

  1. (4) Marcualdus comitatum Molisii invadere proponebat, praetendens quod ex Henrici VI testamento balius regis et regni esse deberet. Jam tum rumores de supposititio imperatricis partu ab isto sparsos fuisse arbitramur, cum legamus in titulo mandati a Constantia Samaro archiepiscopo Tranensi directi, mense septembri, II indictione: « Constantia Dei gratia, etc., una cum legitimo filio suo Frederico, eadem gratia rege Sicilie, etc. » (ap. Davanzati, Dissert. sulla sec. mogl. di Manfredi, ex arch. cathed. Tran., mazz. 3, no 36).