Jump to content

Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Sancte Marie de Latina in regno nostro juste tenet et possidet et de cetero justo titulo poterit adipisci, presenti nostre auctoritatis pagina confirmamus. His igitur omnibus, sicut predictum est, eidem monasterio a nostra celsitudine confirmatis, omnes predictas obedientias, casalia et tenimenta cum hominibus et rebus eorum sub nostri protectione culminis assumentes, universis nostris fidelibus presentem paginam inspecturis precipimus et sub obtentu nostre gratie prohibemus ut nullus de cetero predictas obedientias vel prenominatum abbatem jamdicti monasterii vel priores seu homines eorum de tenimentis, possessionibus et rebus a nostra celsitudine confirmatis presumat aliquatenus molestare vel indebitam sibi exactionem inferre; si quis autem ausu temerario venire tentaverit contra hoc nostre serenitatis edictum, indignationem se nostram noverit incursurum. Ad hujus autem nostre confirmationis memoriam, hoc presens privilegium eidem monasterio fieri fecimus et sigillo nostro cereo jussimus communiri.

Datum in felici urbe Panormi, anno incarnationis dominice MCXCVIII[1], mense octobris, II indictione.


Laterani, 20 octobris.Innocentius papa universis ecclesiarum praelatis in Sicilia constitutis notum facit se ad ipsos Octavianum Ostiensem episcopum Apostolicae Sedis legatum destinare, qui regnum in pace et in fidelitate Constantiae et Friderici ejus filii stabiliat.

(Edit. in Epistol. Innocent. III, lib. I, no 413, ap. Baluze, t. I, p. 244.)

Innocentius, etc., archiepiscopis, episcopis, abbatibus, prioribus et universis ecclesiarum prelatis in Sicilia constitutis, etc. Persecutionis olim

  1. Legitur ap. Pirrum: ann. incarn. dominicae 1199. At menda evidens est, tum ex indictionis numero, tum quia Constantia imperatrix mense octobris anni 1199 jamdudum vita functa fuerit.