olla succensa, dum flantis rabies aquilonis Calabros montes novo dejiceret terre motu et per plana jacentis Apulie pulverem in transeuntium et habitantium oculos suo turbine suscitaret, dum etiam Taurominitana Carybdis sanguinem quem tempore pacato sitiverat evomeret cedibus satiata, usque adeo fuit iter maris et terre preclusum ut interjacentis impetus tempestalis mutuum matris ad filios et filiorum ad matrem impediret affectum et naturalis effectum interciperet caritatis. Nunc autem cum, eo faciente nobiscum signum in bonum cui venti et mare obediunt, nascentis austri clementia cadentis fugaverit impetum aquilonis et preterite turbationis caliginem aeris per Dei gratiam jam ex majori parte placati claritas serenaverit, ita quod regnum Sicilie reparatum in statum felicitatis antique ad devotionem Ecclesie plene redierit a qua visum fuerat persecutionis tempore recessisse, beneficium ei volumus grate visitationis impendere ac in dilectione ipsius predecessorum nostrorum vestigiis adherere. Cum autem ipsum inter universas orbis provincias tanquam Ecclesie patrimonium specialiter diligamus, volentes mentis affectum quem circa ipsum gerimus ostendere plenius, in persona legati eum illuc de fratrum nostrorum consilio duximus destinandum quem inter ceteros fratres nostros speciali caritate diligimus et benevolentia singulari ejus exigentibus meritis amplexamur. Sane cum adhuc in regno ipso remanserint vestigia quedam dissensionis antique, talem et tantam personam hujus legationis officio duximus deputandam que auctoritate preemineat, polleat honestate et in opere et sermone sit potens, et ex eo quod gratiam nostram plenius obtinet et nostram novit melius voluntatem, eos qui pacem regni turbare forsitan moliuntur liberius comprimere possit et universum regnum in carissime in Christo filie nostre Constancie imperatricis regine ac filii ejus Friderici Sicilie regis illustris fidelitate pariter et obsequio stabilire, contumaciam deprimens superborum et colla sublimium commissa sibi potestate conculcans. Venerabilem igitur fratrem nostrum Octavianum Hostiensem episcopum, Apostolice Sedis legatum, virum providum et honestum qui ob gratiam familiaritatis et dilectionis antique ac sue dignitatis intuitu primum inter fratres nostros apud nos locum meruit obtinere, in regnum Sicilie duximus destinandum qui
Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/33
Appearance