juxta verbum propheticum dissipet et evellat que noverit evellenda et edificet et plantet que cognoverit esse plantanda; vos etiam de benevolentia quam circa predictam reginam et filium ejus regem illustrem gerimus efficiat certiores. Ideoque universitati vestre per apostolica scripta mandamus et districte precipimus quatenus predictum legatum sicut personam nostram, immo nos ipsos in eo, recipientes humiliter et devote et, sicut condecet vos et ipsum, honorifice pertractantes, que inter vos corrigenda duxerit seu etiam statuenda recipiatis humiliter et inviolabiliter observetis, ita quod nos qui honorem ejus proprium reputamus vobis propter eum respondere gratius quasi ex debito teneamur; scituri quod sententiam quam in contumaces tulerit ratam habebimus et faciemus, auctore Domino, inviolabiliter observari.
Datum Laterani, XIII kalendas novembris, anno pontificatus primo[1].
Laterani, 19 novembris circiter. Innocentius papa Constantiae Romanorum imperatrici et Friderico regi Siciliae, filio ejus, concedit regnum Siciliae, ducatum Apuliae et principatum Capuae cum pertinentiis omnibus, pro quibus eadem Constantia coram Octaviano Ostiensi episcopo, Apostolicae Sedis legato, sibi et ecclesiae Romanae fidelitatem juravit. Censum sexcentorum squifatorum de Apulia et Calabria, quadringentorum de Marsia annis singulis persolvendum statuit; electionesque canonice fieri jubet, quarum formam in altero privilegio per regnum Siciliae habendam explicat.
- ↑ Has notas quae in Baluzio desunt addimus ex Meo, Annali crit. diplom. del regno di Napoli, t. XI, p. 423.