Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/41

E Wikisource
Haec pagina emendata est

protegendo contra Marcualdum egerit, mandatque ut juxta Constantiae quondam imperatricis dispositionem, sibi pecuniam mittant ad stipendia exercitus quem undique contra hostes regni congregat.

(Edit. in Epistol. Innocent. III, lib. I, no 557, ap. Baluze, t. I, p. 317.)

Innocentius, etc., Panormitano, eginensi, Capuano, Montis Regalis archiepiscopis et episcopo Trojano, familiaribus regis, etc. Si diligenter attenditis ut debetis quot et quanta pro honore regis et statu regni Sicilie ab obitu illustris memorie Constantie imperatricis sollicite gessimus et agere non cessamus, per effectum operum potestis evidenter agnoscere quod tutelam regis et regni balium nobis ab eadem imperatrice relicta non tam verbo quam facto recepimus et studiosissime procuramus. Prius enim quam dilecti filii magister B. subdiaconus noster et L. judex ipsius imperatricis et regis ac vestra nobis scripta tulissent, ad defensionem regni accingebamur viriliter et potenter, et ad resistendum Dei Ecclesie inimicis milites in expensis Ecclesie miseramus. Licet autem ex pusillanimitate hominum de Sancto Germano, non ex potentia hostium, castrum Sancti germani traditum fuerit in manu hostili, militibus nostris se recipientibus in monasterium Cassinense, plus tamen in hoc vobis Dominus et toti regno consuluit quam fragilitas humana speraret. Nam Marcovaldo circa obsidionem Cassinensis monasterii inaniter occupato, comites, barones, cives et alii regis et regni fideles ex magna parte in singulis provinciis convenientes in unum ad resistendum ei, sibi mutuo subvenire juramento firmarunt, immunita munientes et villas et casalia reducentes ad civitates et loca munita et contra eum etiam exercitum congregantes. Interim etiam non cessavit manus Domini flagellare tyrannum, cum milites nostri sepius in exercitum Marcovaldi facientes insultum multos ex eis occiderint, multos ceperint, plures etiam vulneraverint et obsessi de obsidentibus frequenter victoriam reportarint. Nec cessavit etiam manus nostra super eum effundere vasa ire, non solum spiritualiter, sed etiam temporaliter nostram super eum, immo divinam potius potentiam exercendo, cum per dilectum filium nostrum J. tituli