Sancte Prisce presbyterum cardinalem Apostolice Sedis legatum tota fere terra quam idem Marcovaldus habuerat in Marchia sit divino munere in manu forti et brachio extento ad dominium Ecclesie revocata, munitionibus ejus in quibus spem suam posuerat redactis in cinerem et favillam. Nos etiam thesauris nostris in nullo pepercimus; immo etiam non modicam pecunie quantitatem ab aliis mutuantes, dilectum filium J. tituli Sancte Pudentiane presbyterum cardinalem Apostolice Sedis legatum et cum eo dilectum filium O. subdiaconum consobrinum nostrum cum eadem pecunia in Marchiam ad comites[1], barones et alios regis et regni fideles duximus destinandos, qui jam validum ceperunt exercitum congregare. Fecimus quoque a multis comitibus, baronibus, civibus et aliis multis carissimo in Christo filio nostro Frederico illustri regi Sicilie innovari fidelitatem et nos super tutela ipsius et regni balio per eorum reddi juramenta securos. Licet autem vobis per litteras nostras dederimus in mandatis ut in custodia regis et cura regni usque ad adventum legati fungeremini vice nostra, ut melius tamen vobis benigna intentio nostra pateret, dilectum filium G. Sancte Marie in Porticu diaconum cardinalem Apostolice Sedis legatum in Siciliam duximus destinandum, qui sicut vir providus et discretus vices nostras exerceat in utroque. Cum igitur pium mentis nostre propositum quod circa tutelam regis et regni quietem gerimus per vos non debeat retardari, et predicta imperatrix ad resistendum turbatoribus regni de thesauro regis et regni proventibus sufficientem nobis mandaverit pecuniam ministrari, et juxta quod ex relatione nuntiorum vestrorum accepimus, vos id parati sitis implere, cum melius sit simul et semel expendere quam expensas amittere successivas, ut rex et regnum ab ejus defendantur incursu qui non solum rerum et bonorum excidium, verum etiam personarum periculum meditatur, fraternitatem vestram rogamus, monemus et per apostolica vobis scripta mandamus et
- ↑ Inter quos ad P. Celanensem et R. Theatinum comites. Vid. epistol. 558. Comes vero Celanensis, cancellarii sororius, aurum recepit et suis militibus distribuit, propriam magis utilitatem quam obsessorum necessitatem attendens. Nam vix tamdem fecit in montem Casinensem aliquas summas farinae introduci. Cf. Gest. Innoc. III, cap. XXIII.