novo patrem et Ecclesiam Romanam matrem, licet orphanus et pupillus, inveniet.
Innocentius, etc., Frederico illustri regi Sicilie, etc. Quod prima primi lactis pocula tibi Dominus absinthio miscuit, qui vix bene balbutientem infantiam quasi continua reddidit lamentatione desertam et recenti pueritie non solum recentem, sed repetitum amaritudinis calicem propinavit, tibi tanquam speciali Apostolice Sedis filio specialiter condolemus et tecum pariter et in te propinate tibi amaritudinis violentiam experimur. Recepimus enim per dilectos filios magistrum G. (B.) subdiaconum nostrum et L. judicem nuntios tuos, viros peritos, providos et discretos, litteras tue serenitatis, doloris et gemitus expressivas, quibus et patris decessum et matris obitum etas tenerrima deploravit, ut pote que primum utrumque flere didicit quam elementis plene alterum nominaret. Nondum enim regalis infantia super morte patris consolationem acceperat; et dolorem antiquum superveniens doloris novitas renovavit et pueritie tue primitias eorum deputavit exequiis quorum obsequiis secundum nature jura juvari debuerat ac solicitius et diligentius enutriri. Verum Pater misericordiarum qui consolatur miseros in omni tribulatione et Deus tocius consolationis nobis et tibi super hoc consolationem obtulit salutarem, et in eo tibi consuluit in quo visus fuerat te aliquantulum aspere visitare. Sane ne si parceret virge, te secundum Salomonem videretur odisse, aut si te non corriperet infantem, a sua dilectione ostenderet alienum, cum juxta testimonium Sacre Scripture quos amat et arguit et castigat, ut quod te in primis infancie tue annis in filium adoptaret ostenderet, etatis tue primitias misericorditer visitavit, qui castigat omnem filium quem recipit et facit in temptatione proventum. Ut autem id evidentibus indiciis evidentius demonstraret, vicarium suum ad tutelam tuam misericorditer deputavit, patris defectum patre tibi digniore secundum miserationum suarum multitudinem recompensans et matrem tibi meliorem restituens pro matre defuncta, eam scilicet sub capite cujus leva et dextera illius sicut in