Jump to content

Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/46

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Canticis legitur amplexatur, ut dum ipsa te sicut filium foverit, eum a quo castis confovetur amplexibus ad tutelam tuam et protectionem inducat. Nos igitur qui preter debitum pastoralis officii quo sumus singulis et presertim pupillis et orphanis debitores, te tam ea ratione quod inclite recordationis Constantia imperatrix mater tua nostre te tutele commisit quam eo quod regnum Sicilie ad patrimonium Ecclesie pertinet, diligere volumus et fovere, ad incrementum et honorem regie celsitudinis, statum regni et fidelium tuorum profectum, dante Domino, efficaciter intendemus et erga te paternam curabimus sollicitudinem exercere. Monemus igitur serenitatem tuam et exortamur in Domino quatinus omni penitus merore deposito, effugatis tristicie tenebris, exultes in Domino et in eo consolacionis suscipias medicinam qui pro temporali spiritualem tibi patrem providit et in matris obitu matrem Ecclesiam materna sollicitudine tue indoli deputavit, ut factus postmodum vir et in regni solio solidatus eam amplius venereris per quam te noveris exaltatum. Dictos autem nuntios tuos serenitati tue propensius commendamus, quos magnificentie tue fideles et in commissis sibi negotiis exequendis solicitos sumus ac diligentes experti, rogantes celsitudinem tuam et monentes ut eos intuitu benigno respicias et honores.


Laterani, 17 februarii.Innocentius papa Gregorio Sanctae Mariae in Porticu diacono cardinali, Sedis Apostolicae in Sicilia legato, committit ut in negotiis regni exequendis vice sua procedat.

(Edit. in Epist. Innocent. III, lib. I, no 562, ap. Baluze, t. I, p. 322.)

Innocentius, etc., G. Sancte Marie in Porticu diacono cardinali, Apostolice Sedis legato, etc. Constantiam tue mentis, prudentiam, dispositionem in arduis negotiis Apostolice Sedis experti, certi etiam de fortitudine quam in negotiis regni Sicilie pro statu et honore ipsius manutenendo, immo etiam promovendo in melius, tam nostris quam predecessorum