Jump to content

Pagina:Historia diplomatica Friderici secundi 1-1.djvu/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est

nostrorum temporibus habuisti, quod ad presens circa tutelam carissimi in Christo filii nostri F. Sicilie regis illustris et regni dispositionem implere per nos ipsos personaliter non valemus, tibi fiducialiter duximus committendum; scientes quod in his, sicut et aliis negotiis tue cure commissis, honorem Sedis Apostolice utiliter et efficaciter promovebis. Hac igitur consideratione inducti, auctoritate tibi presentium indulgemus ut in negotiis solicitudini tue commissis que vel ad tutelam regis vel regni dispositionem pertinere cognoveris, vice nostra, sublato appellationis impedimento, prout melius videris expedire, procedas.

Datum Laterani, XIII kalendas martii, pontificatus anno primo[1].

Sequitur (no 564) epistola familiaribus regis directa, qua eis papa mandat ut testamentum imperatricis sibi destinari per nuntios curent et cardinali cui suas vices commisit obtemperent et fideliter assistant[2].


Panormi, 22 junii.Fridericus rex Siciliae hominibus de Monteflascone scribit se gaudere quod ad fidelitatem Ecclesiae Romanae et summi pontificis redierint, atque mandat ne de juramento quod sibi praestitisse dicuntur in posterum dubitent.

(Edider. Bzovius, Annal. ecclesiast. in Baron. contin. ad ann. 1199, no XIII, ex epist. Innoc. lib. II, no 173; — Baluze, Epist. Innoc. III, lib. II, p. 457: notae chronologicae desiderantur in priori.)
  1. Has notas chronologicas quae in Baluzio desunt addimus ex Meo, Annali crit. diplomat. del regno di Napoli, t. XI, p. 122. Cf. Istor. della pretesa monarch. di Sicil., p. 104.
  2. «Qui profectus recepit [a familiaribus regis] balii juramentum et fecit illud ab aliis per Siciliam exhiberi. Verum quia non bene intendebatur ei a familiaribus regis et praesertim a cancellario qui dedignabatur eum superiorem habere, cum et omnes non regiis, sed propriis utilitatibus insudarent, post non multum temporis ad Sedem Apostolicam est reversus.» Gest. Innoc. III, cap. XXIII. Gregorium enim ineunte mense julio hujus anni Romam regressum comperimus, Cf. Brequigny, in Gest. Innocent., p. 20, not. 4.